Latin
ARCOCOLI
Andrea Cesalpino, De plantis 73
Unproofread scanNot analysed yet
Oleaster idest syluestris Olea, Cotinus etiam vocatur apud Dioscoridem &Plinium, foliis breuioribus constans, &fructu minori, qui oleum reddit amarum, in Aethyopia lachrymam fundit Dioscoride Authore, Scamonio similem, mordaci gustu, ruffiorem, &minutis stillis constantem. In mari Rubro peculiarem describit Theophrastus, è cuius lachryma Medici medicamentum componunt sistendo sanguini. Plinius Enhaemon appellari Oleae lachrymam in Arabia singulari effectu, contrahendis vulnerum cicatricibus. Hoc forte fuerit illud, quod à Recentioribus Chyrurgis vocatur Gummi ABlemi. Olearum differentiae ex fructu magis, quam arbore spectantur, scilicet pro magnitudine, pinguedine, &probitate: Vnde Plinius Oliuarum multas affert species. Pausias primo purpureas, deinde in nigrum transeuntes, plurimum carnis habentes Autumno colligendas. Orchites, quibus plurimum Olei post Radios, eodem colligendas tempore. Radios tenerrimas, vnde citissimè eas occupat aestas, &à murca cogit decidere; Liciniam in agro Vefrano callosam in Martium mensem durare, probatissimum oleum fundere, eius baccas auis non tangit. Cominiam similiter callosam. Regiam, quę &Phaulia dicitur, &Maioranam grandissimam minimo succo non nigrescit ante Februarium. Sergiam, quae vt Regia in illud tempus nigrescit. Colymbades franguntur &condiuntur, herbarum viridium sapore sunt &superbae praeter iam dicta ge nera, sunt &praedulces per se tantum siccatae, vuisque passis dulciores, admodùm rarae in Aphrica &circa Emeritum Lusitaniae. Hodie grandissimae fere nucis magnitudine afferuntur ex Hyspania muria conditae, quae superbę meritò dici possunt. Nostratium, quae minores, rotundioresque plurimum olei habentes, Oliuolae vocantur, quae majusculae, &oblongae dulcissimum oleum reddentes, sed parcius; Raggiariae à radiis nomine deflexo: Maiores adhuc pulposioresque ad condituras tantum quaesitae Regiae fuerint. sunt &quaedam, quarum caro abscedit ab osso, cum franguntur, virides, quae conditae gratissimae fiunt, quas Colimbades dixerim. Oliuas omnes, cum nigrescere incipiunt Drupas Latini vocant, quae optima aetas ad decerpendum: nam maturiores pinguiori quidem succo constant, sed minus grato, in maturiores oleum reddunt praestantissimum, quod Omphacinum vocant, sed exiguum.