Latin
EMPORIENSIS
Andrea Cesalpino, De plantis 8
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IIII. RIMA autem plantarum germinatio est à radice, quod enim primo nascitur siue ex semine, siue per putredinem radix est. Cum au tem in eius capite sit ea pars, quae cordi animalium respondet, vnde germinis principium ducitur, aliquando vno caule, aliquando pluribus; cor enim in quibusdam indiuiduum est, vnde vnicus caulis assurgit, vt in plerisque arboribus: in quibusdam quodam modo diuisionem patitur, vnde ab eadem radice multi caules erumpunt, vt in Tritico, Numquam autem vnum &idem cor author est plurium caulium: patet autem in iis, quę amisso priori caule alterum fundunt, vt in ferulaceo genere; numquam enim ex eadem parte, sed à latere germinant; Vt autem vnum cor vnius est caulis, sic videretur vnius quoque radicis vnum cor esse, quod si hoc esset, nullae essent, quę plures caules ferrent. An radix vna vnum quoque germen initio profert; postquam autem eadem magnitudinem adepta est conspicuam, diuiditur in quibusdam in plura princi pia vel simul, vt in Tritico, vel successiuè, vt vno extincto alterum subnascatur vt in Ferula. Plantarum enim plutimatum natura est, vt diuisae vinant: quia earum principium licet actu vnum sit, est tamen potentia plura: nihil autem refert, siue à nobis plantae diuisio fiat, siue sponte diuidatur principium solum: diuisae enim radices quaedam, licet in paruas partes concisae sint, germinant vt Graminis, Raphani Montani: nam vbique erat cor potentia, &haec radice seri possunt: sponte autem multitudo germinum fit, vel eadem subiacente radice communi, vt in Feniculo: vel singulis germinum principiis noua suborta radicula, vt in Cipero, Iride &tandem geniculatis ferè omnibus: quasi sponte natura ipsa radicum diuisionem in geniculis moliatur.