# De plantis 85

Andrea Cesalpino, De plantis, CAP. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/85

Fortè Nux Vomica fuerit, quae in officinis Salla Orientalis vocatur, ad pisces obstupefaciendos quaesita sunt baccę quaedam inanes cortice nigro: in cauitate inchoatio tantum seminis apparet, indicium colligi ante perfectionem, non enim grandiores sunt Auellana, vt monet Serapio. CAP. LI. ARIOPHYLVS vulgo appellatur fructus odoratissimus ex India allatus vna cum festucis quibusdam, lignosis, colore, ex fuluo nigrescente sapore acri, & mordente, cum quadam amaritudine: fructus cum perfectus est ad maturitatem vsque, minus odoratus est, ac minus acris, figura & magnitudine constat, Laurinae baccę oblongae, aut fructus Rosarum; semine intus durissimo nigro implicato, recens verò natus odoratissimus, ideo maxime expetitur in condimentis, angustus & oblongus, in cacumine vestigium floris gerens, quaternis an gulis, vt figuram parui claui referat: Placent integri assis carnibus infixi Meminit huius Plinius inquiens: Est etiam num in India Piperis grani simile, quod vocatur Gariophylon grandius, fragiliusquè: tradunt in Indico luco id gigni: aduehitur odoris gratia. Paulus Aegineta Cariophyllon vocari inquit, quasi Nuci Folium, cum potius sint stipulae & flores arboris Indicę, nigri coloris digiti longitudine, odorati, acres, sub amari, calidi & sicci in tertio ordine: Serapio laudat ad Venerem stimulandam, tum fructus, tum cortices, lignaue, ex India aduehi inquit, cum cortice, lignoque: in summo capitula sunt serrata, quae laudatissima colore subruffo, odore firmo. Anthophylli apud Nicolaum intelliguntur grandes Gariophyli: qui ad maturitatem peruenerunt minus acres; cum tamen verbum Anthophyllon debuisset florenti fructui aptari, Cariophyllon autem fructui perfecto ob Nucis similitudinem. Qui ad Indicas regiones nostris temporibus nauigarunt, referunt Gariophylon tantum prouenire in quinque Insulis Oceani, vltra sinum Gangeticum, locis montanis, & si aliò transferantur, nequaquam viuere; caudice con stare Buxo non absimili: foliis Cinnami rotundioribus ad Lauri folia accedentibus: in cacuminibus fructus ferre, quindecim aut viginti simul, initio candidos, postea rubentes, cumque maturescere incipiunt, cultores harundinibus flagellare arbores, constrato prius solo tegetibus; idque bis in anno sub vtroque Solstitio: non sinere autem vt ad perfectam magnitudinem intumescant; quia duri euadunt, & inutiles praeter corticem: saporis acredinem inesse etiam arboris cortici, ligno ac foliis virentibus, vt fructui. haec referunt. Ex Gariophyllis extrahitur artificio distillationis Oleum odoratissimum, quo vice Balsami vtuntur.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
