# De plantis 89

Andrea Cesalpino, De plantis, FINIS SECVNDI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/89

Popularis ter minimas & vilissimas: Chelidonia sub hyeme maturatur. Oma inter serotinas; cortice duro: sunt praeterea eaedem serotinae, & pręcoces, bifere, alba, & nigra cum messe, vindemiaque maturescentes; omnibus mollis tactus; maturis frumenta intus; maturescentibus succus lacteus, percoctis melleus; senescunt in arbore; anusque distillant Ygummi modo lachrymam, siccanturque; laudatas recondunt, & obsonij, & panis vice, Cottanas, & Caricas, & Cauneas vocant; De Caprifico autem, è generesyluestrium transcribit ex Theophrasto, quae dicta sunt, Difficile autem fuerit simul, & inutile, praedictas appellationes, nostris accomodare, vt Aphrycanas iis, quas vulgo Hętruria Brusciottos vocat inter nigras, Aratias, seu potius Autatias à colore aureo inter albas iis, quas qui dam Citreas cognominant inter praecoces; nam post grossos primae maturantur, sed de Ficis simpliciter vocatis haec satis CAP. II. D Ficum reduci posse videtur peregrina arbor, quam Ficum Indicam vocant, ob quandam fructus similitudinem, licet planta non solum à Ficis, sed à cęteris quoque arboribus maximè differat. Tota enim arbor ex foliis inuicem insidentibus constat; sunt autem folia crassa valde, & carnosa, figura Clipei, oblongioris, aculeis paruis vndique armata quae tempore incrassantur magis, & transeunt in lignosam substantiam, & caudicem, & ramos constituunt: prouenit facillimè folio, tanquam surcula; nam radices multas ex folio dimittit; serminat Vere in summis foliis, tria aut quatuor in singulis foliola erigens, aut fructus oblongos, paruis Cucumeribus similes; similiter aculeatos vt folia, quibus summis flos insidet luteus, in tres continentur semina in carne praehumida, vt in fructu Mandragorae minora; sapor dul cis, sed ferinum quid praeseferens, non multum in Italia adolescit; quia frigoris impatiens, vt plurimum periit ante perfectam magnitudinem. Affert Theophrastus non valdè absimilem Ficum Indicam; tradit enim arborem esse, mira magnitudine vt vmbram ad bina stadia facere dicatur, caudice crassissimo; folium habet amplissimum non minus Pelta, & prae copia nutrimenti radicum ab eius foliis dimissatum generatio videtur accedere; dimittit autem singulis annis radice è ramis non nouellis, sed anniculis atque etiam vetustioribus: illae se terrae coniungentes, ceu sepem circa arborem faciunt, veluti Tabernaculo constructo, sub quo morati homines, solent; totaque arbor fornicato ambitu, pulchre orbiculatur: radices autem nascentes euidentissimè à ramis discernuntur; sunt enim albiores, hirtae, tortuosaeque binaque fronde foliatae: cum autem mira magnitudine sit, fructum exiguum admodum, eundemque paucum fert magnitudine Ciceris Ficus similem.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
