Latin
CAP. XIIII
Andrea Cesalpino, De plantis 9
Unproofread scanNot analysed yet
nam altera in cacuminibus racemulum densum fert, flauescentem ex folliculis qui busdam membranaceis oblongis constantem, in singulis autem folliculis, tanquam vtriculis singula semina patua cartilagineo cortice, &candido obducta continentur. Altera autem non in folliculis, sed vmbilicis foliaceis, singula aut bina semina fert majuscula, &striata; vtranque vulgo Carpinum vocant. Videtur Theoprastus Ostrym seu Ostriam appellasse marem, &faeminam similem Scissimae tam corpore quàm cortico. Folia Piri sed multo longiora, &in acutum productiora, maioraque, multis neruis costarum modo ex medio prodeuntibus, alis rectis, &in longum productis, &crassitudinem habentibus: rugata, &circum tenuiter sertata; materiem duram, &exalbidam, fructum pusillum, oblongum hordeo similem, colore flauum, radices sublimes; amat haec ar bor aquas, &conualles: infelix, nam ea in domum illata mortes miseras inferri, &difficiles partus, si qui sunt, reddi tradunt. Plinius similem Fraxino facit cortice, &ramis, caetera autem vt Theophrastus. Sed Carpinus apud Plinium alia ab his est. CAP. VIII. LNVS vulgo Ontanum vocant, arbor iuxta aquas nascens, siue in montibus siue in planis, minor Carpino: sed latioribus foliis rotundioribusque: cortice subaspero, qui coriis atro colore tingendis expetitur: materie ruffa, quę quamquàm mollis fundamentis tamen expetitur, quia in aqua non putrescit. Hyeme fert Amentum Auellanę modo, aestate autem, quae in eo genere sterilis non est, racemolos fert squamosos, compactiles figura vuarum, qui nigrescunt Autumno, inter squamas reconduntur semina exigua &depressa in apicem desinentia. Theophrastus Clethram idest Alnum tradit in aquosis tantum nascentem, alibi autem nullo modo, alicubi in aquis degere ancipiti vita, &in montibus &in planis: quandam praeterea stetilem, quandam fructiferam ambas autem florere: germinare statim post Fauonium, fructum ferre in Autumno, auctu facillimam, corpore recto, ligno molli, medullaque molli, vt virgae graciliores totę concauari possint: folio Piri, sed ampliori neruosiorique, cortice scabro intus ruffo, quo coria tinguntur. Radice summa, tenui nec maiore quàm Laurus. Quamuis autem alicubi testetur quandam sterilem, &quandam semen ferre, vnigena tamen est natura: ex eodem enim semine tum fertilis, tum sterilis oritur, vt mas, &fęmina in animalibus, quae tamen specie non differunt: appellantur praeterea aliquando ab eodem Theophrasto communem loquendi vsum sequentesteriles eae omnes, quae fiuctum non conspicuum, aut inutilem ferunt, vt Vimus Ostrya, Alnus. CAP.