# De plantis v

Andrea Cesalpino, De plantis, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-cesalpino/de-plantis/v

In hac tamen immensa plantarum multitudine illud desiderari video, quod in alio quoc que agmine incon posito maximè expeti solet. Nisi enim in ordines red antur, & veluti castrorum acies distribuantur in suas classes, tumultu & fluctuatione omnia perturbari necesse est. Id etiam num maxime in plantarum examine con tingere videmus: cum enim inordinata multitudine ob ruatur intellectus, errores inextricabiles, & morosae altercationes, vtplurimum exoriuntur: ignorato enim proprio genere nulla descriptio quamuis acc ta certam demonstrat, sed plerumque fallit: nam confusis generibus omnia confundi necesse est. Cum igitur scientia omnis in similium collectione & dissimi um di stinctione consistat, haec autem distributio est in genera & species veluti classes secundum differentias rei naturam indicantes, conatus sum id pręstare in vniuersa plan a: vt si quid, pro ingenij mei tenuitate in tarum hil huiusmodi studio profecerim, ad communem vtilita. tem proferam. Hanc verò tractandi rationem Theo astus inter antiquos indicauit, sed in paucis est perphi secutus: Apud nostros autem Ruellius tentauit quide isto excerpsit circa ratic sed praeter ea, quae à Thec ressus es tamquam Medicus solum communioAtI circa facultates Medicas accepit, quo ordine succos, lachiymas, radices, semina, & alias plantarum partes persecutus est. Aliis, quò facilius memoriae mandarentur, placuit eo ordine digerere, qui secundum nominis incipientes literas datus est: sed hic tamquam maximè fallax, & longissimè à rei natura discedens à grauioribus huius scientiae authoribus reprobatus est.

---

Andrea Cesalpino, De plantis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plantis.
