# Andreas Bergomatis Chronicon 1.1

Andrea da Bergamo, Andreas Bergomatis Chronicon, 1.1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-da-bergamo/andreas-bergomatis-chronicon/1.1

1. Narsis patritius Romanorum bella sustinuit, et eos semper defendit, invidia Romani contra eum pertulit, ad Iustinianum imperatorem acusaverunt; qui et ipse augustus et Sophia, uxor eius, mandans ei, quia eunuchus erat, ut ad se veniret et lana in genitio per pensione dividere. Narsis vero patritius sic ei mandans, non tantum se lana dividere, sed etiam talem telam orditurum, quale ipsa dum viveret deponere non possit. Legatos Narsis ad Langobardos mittens et pomorum genera vel reliqua dignitate transmittens, ut animos eorum amabilis facerent, quatenus in Italia venirent et plena eas absque pugna perciperent. Langobardi mox ut audiunt, gavisi sunt gaudio. Pannonia vero amicis suis Avarorum gens comendaverunt; quam possessam habebant per annos 42, cum uxoribus et natis et omnia quae habebant exientes de Panonia mense Aprile, per indictione prima, alia die post pasca Domini qui fuit Kalendis Aprilis, cum iam Domini incarnatione anni quingenti sexaginta oto essent evoluti. Igitur Langobardi introierunt Italia per Foroiulanorum terminum. Alboin nepoti sui Gisolfi Foroiuli concessit et reliquos nobiles Langobardos. His diebus Langobardi Italia invaserunt, Vincentiam Veronamque et reliquas Venetiarum civitates coepit, et per tres annos Ticino possedit. Interim Alboin invasit omnia usque ad Tuscia preter Romam et Ravennam, Ticinensis vero per tres annos se continentes, per obsides quas dederunt, iam videntes suorum fortia circa se subiugata, Langubardi se tradiderunt. Pauca vero de multa dicam. Rex Alboin postquam in Italia tres annos et sex menses regnavit, insidiae suae coniuge interemptus est. Langobardi ex communi consilio Cleb nobilissimum in urbe Ticinensium sibi regem constituerunt; regnavit anno uno mensibus sex; a puero de suo obsequio gladio iugulatus est. Post cuius mortem Langobardi per annos decem regem non habuerunt, sed sub potestatem ducibus fuerunt. Post autem annos decem elegerunt Autari, Clefoni filius. Autari vero duxit uxorem Teudelinda nomine, filia Garibaldi Baioariorum rex sancta et nobilissima; ipsa edificavit ecclesia sancti Iohanni sita Moditia. Rex Autari aput Ticinum, venenum ut tradunt accepto, moritur, postquam sex regnaverat annos. Langobardi ex communi consilio suae regine Teudelindae licentiam tribuerunt, quali ipsa suo sociare voluisset coniugio, tali et illi regem constituissent. Quid multa? Accepit Agilulf ducem Taurinensium; et regnavit annos viginti quinque, et mortuus est. Et regnavit pro eo filio suo Adalovald annos decem, de regno eiectus est. Eius regnum successit Arioald, et regnavit annos duodecim, et mortuus est. Regnavit pro eo Rothari, qui edictum Langubardorum conposuit; reliqua eius dignitatem et fortia, et bella quas gessit, nonne haec scripta sunt in coronica Langubardorum ut supra? Regnavit Rothari annos sexdecim, et mortuus est; Rodoaldi filio suo regnum reliquid. Rodoald vero dum uxore cuiusdam stuprasset, ab eodem interfectus est, postquam quinque regnaverat annis septemque diebus. Huic successit in regno Aripert; regnavit annis novem, et mortuus est. Reliquid regnum duobus filii sui, Pertarit et Gudiperti, Inter ipsi fratres malis hominibus discordia facientes in tantum, ut alterium regnum invaderent. Grimoald Beneventanorum suorum ducem per fraudulenter missum eorum mandatum veniens, Gudiperto gladio interemit, expleto anno post mortem patris et sex mensibus. Pertarit fuga aripuit, Grimoald regnum accepit. Multa quidem eius historiole continent, sed pauca in hac adbreviationem conscribam. Hic in edicto Langubardorum novem conposuit capitula; regnavit annos novem, et mortuus est. Reliquid regnum Garibaldi, filio suo. Pertarit vero, unde iam diximus, qui fuga lapsus erat, egressus de Galia navem ascendit, ad Britaniam insolam ad regnum Saxonum transmeare; et dum pelago navigasset, divinus nuncius eidem ad ripam clamans, et dixit: Revertere, Pertarit, in terra tua, quia tertia die est hodie, quod Grimold defunctus est. Quid plura? Reversus est, et gratanter a Langubardis susceptus, et ad regna gubernacula eum constituerunt mense tertio post mortem Grimoaldi. Regnavit Pertarit annos decem et septem, et mortuus est. Cuniperti, suum filium, regnum reliquid. Multa quidem eius istoriole scripta invenimus. Contra Halahis tirrannum fatigatione sustentus; sed Cunipert triumphum victoriae cum exultatione Dei, Italia regnavit post mortem patris annos duodecim. In campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris monasterium construxit. Reliquid regnum Liutperti, filio suo. Surrexit contra eum Aripert, et vivum comprehendit, et non post multos dies in balneo vita privavit. Regnavit Aripert annos 12, in flumen Ticinum ab aquis negatus est. Ansprand eius regnum aripuit; regnavit menses tres. Reliquid regnum Liutprandi, filio suo. Fuit autem Liutprand multe sapientie, clemens, pudicus, orator, pervigil, elemosinis largus; legem quidem Langubardorum ampliavit, et in edicti corpore conscribere iussit. Regnavit annis triginta et uno septemque mensibus, et mortuus est.

---

Andrea da Bergamo, ANDREAS BERGOMATIS CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/andreasbergoma.html.
