# Andreas Bergomatis Chronicon 11.1

Andrea da Bergamo, Andreas Bergomatis Chronicon, 11.1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-da-bergamo/andreas-bergomatis-chronicon/11.1

11. Igitur non post multos dies dum se recognoscens Lotharius, quod malum egisset consilium, nubercam suam remittens genitori suo, et ira inflammatus contra illos qui ei tam pravum consilium dederunt, alios occidit, alios in exilio misit. Tunc temporis ecclesiae Mediolanensis Angelbertus archiepiscopus regebat. Volebat imperator dicere, quod ille in ipso consilium fuisset, et venientes nobiles eum in gratia miserunt; sed dum ante imperatore ducerent, ille vero tantum caput inclinavit et verba salutatoria dixit; ad pedes vero noluit venire propter reverentiae honorem ecclesiarum. Tunc imperator dixit: Sic contenis te, quasi sanctus Ambrosius sis! Archiepiscopus respondit: Nec ego sanctus Ambrosius, nec tu dominus Deus. Imperator vero subiunxit ei: Ite ad genitorem meum, cuius odium me fecisti habere; reducite me ad pristinam gratiam! Ille autem haec audiens, perrexit in Franciam. Hludowicus imperator honorifice eum suscepit. Dum ad mensam uterque reficerent, causa exurgens imperator et dixit: Bone archiepiscope, quid debet facere homo de inimicum suum? Ille respondit: Dominus dixit in evangelio: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt. Imperator dixit: Et si haec non fecero? Archiepiscopus respondit: Si non feceris, non habebis vitam aeternam, si in ipso odio mortuus fueris. Imperator vero iratus dixit: Si me vindicabo de adversario meo, non habebo vitam aeternam? et statim subiunxit: Vide Angelbertus, quomodo haec verba defendas! Et constituto posito usque in mane. Mane autem facto, coligit imperator sapientes, prout si subito poterant, conflictum habentes de hac verba contra archiepiscopus. Archiepiscopus eorum praesentia dixit: Scitis, quia sumus omnes fratres in Christo? Illi autem respondentes dixerunt: Scimus, quia unum patrem vocamus in coelis. Ille autem dixit: Ergo si scitis, quod fratres sumus, sive liber et servus, sive pater et filius. Apostolus Iohannes dixit: Qui odit fratrem suum, omicida est, et omnis omicida non habet vita eternam in se manentem. Si ergo odiosus omicida reputabitur, quomodo vitam eternam possessurus erit? Illi autem convicti, ad haec verba consenserunt. Imperator vero manum in terra ponens, veniam petivit, et gratiam filii sui reddidit. Imperavit ipse tam solus quam simul cum filio annos 27, et ipso Lothario sub eodem patre annos 21. Indictione tertia sic fuit sol obscuratus in hoc mundo, et stellas in celo apparebant, 3. Nonas Magias, ora nona, in laetanias Domini, quasi media ora. Facta est tribulatio magna. Cumque hoc populus intenderent, multi extimabant, quod iam amplius hoc seculum non staret; sed dum haec angustia contemplarent, refulsit sol et quasi tremidus in antea umbraculam fugire cepit. Ipsa vero nocte sequenti prope matutino facta est lux quasi in die. Haec signa in celo conperta, doctores in suorum monitiones dixerunt: Estote, fratres, parati; quia adimpletum est quod in evangelio Dominus dixit: cum haec signa videritis, scitote, quia prope est die Domini magnus et manifestus? Sequenti autem mense Iunio Hludowicus imperator defunctus est, suosque dies finivit in pace.

---

Andrea da Bergamo, ANDREAS BERGOMATIS CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/andreasbergoma.html.
