Latin
13
Andrea da Bergamo, Andreas Bergomatis Chronicon 13
Not analysed yet
13. Pauca quidem sane dum per gestis filiorum regum seriem apices conponam, animus meus ad reliquis factis percurrit. Multa fatigatio Langobardi et oppressio a Sclavorum gens sustinuit, usque dum imperator Foroiulanorum Ebherardo principem constituit. Eo defuncto, Unhroch filio suo principatum suscepit. De Burgundia vero surrexit quidam dictus Hupert nomine, qui aliquanto tempore domno imperatori Hludowici se fidelissimo esse dicebat; postmodum cum Burgundionibus adiunctus, suorum fines rebellare disponebat, oblitus est tantorum beneficiorum quae ei imperator tribuit, et sacramenta quas dederat irrita fecit. Domnus Hludovicus haec audiens, Cunrath cum reliquis fidelibus suis dirixit, et eodem Hupert in campo comprehendit et occidit; et multi quidem da eius pars interempti sunt. Igitur antequam haec rebellatio facto fuisset, tanta quidem nivem Italia cecidit, ut per centum dies in planis locis teneret; et fuit gelus gravissimus, multa semina mortua fuerunt, vitae pene omnibus in planis locis siccaverunt, et vinum intra vascula glaciavit, ut aetiam per foramen spinarum nihil exibat, donec rumperetur ipsa glacia cum fuste ab ante ipso spina. Hoc fuit tempus domni Hludowici imperatoris anno 10. indictione octava. His itaque sub brevitate rei veritas transcurris, adventum primi ordinis, sicut cepimus, exsequamur. At vero domnus Hludowicus augustus multa quidem oppressionem a Sarracinorum gens in finibus Beneventanis sustinuit, et eorum semper resistit; Amelmasser eorum princeps cum multi Sarracini ibi consistentibus occidit; reliqui in castro qui dicitur Bari se fortiter munierunt, ubi domnus imperator per quinque annos eos cum Franci et Langobardi et ceteris nacionum suorum fidelium possidens, simul etiam cum sua coniuge Angelberga nomine et multi eorum similiter. Circa haec tempora in Vulgarorum gens divina aspiracio accensa est, quatenus christiani fierent et Christum dominum colerent, quoniam tantus amor caritatis in eorum regem pervenit, ut per se ipse ad aecclesiam beati Petri Roma venisset, et ibi dona obtulit, et a domno papa Nicholaus catholica fide munitus, divinitatis scientiae instructus, baptizatus et fide sancta confirmatus, recepit doctores ab eodem domno apostolico, suam reversus est patriam.