# Andreas Bergomatis Chronicon 15

Andrea da Bergamo, Andreas Bergomatis Chronicon, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-da-bergamo/andreas-bergomatis-chronicon/15

15. Cincimo vero de suis et patriae suae adiutorium colligentes multitudo Sarracini, iter pergentes, Bari secum euntes, multa dispendia adiutorium soldani. Erat eorum nunciatum, quod christiani celebrarent magnum diem festum, sicut erat, hoc est nativitas domini nostri Iesu Christi, dicentes : Deum suum colunt die illa; neque pugnaturi neque arma levaturi sunt. Eamus super illos, compreaendamus omnes in simplicitate sua! Hoc consilium domno imperatori nunciatum est. Tunc moniti, ut gallotinnio matutinis et summo diluculo episcopis et sacerdotibus missarum sollemnia celebrarent, et populus communionem vel benedictionem acciperent, sicuti et fecerunt. Et exierunt querentes Sarracini, et illis querentes Franci iuncti sunt in loco � Factus est sonitus magnus clangore buccine, innita equorum, strepitus populorum. Cumque prope se coniungerent, fideles Christi oraverunt dicentes: Domine Iesu Christe, tu dixisti: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum; ergo si tu nobiscum, quid contra nos? Statim commissum est praelium. Cumque forti intencione pugnantes, arma celestis confortavit christianos; pagani vero terga vertentes fugire ceperunt. Christiani autem post eos cedentes, non cessabant, donec multitudo paganorum interficerent, et stipendia quicquid soldani pergebat tullerint. Soldanus haec audiens, metus magnus tristare cepit. Sequenti mense Februario, quinto expleto anno quod Bari possessas habebat, domnus imperator comprehendit soldanus, et reliqui Sarracini ibi consistentibns interemit, anno 21. indictione 4. Sarracini vero in suorum terra haec audiens, elegentes se fortissimi viri, sicut audivimus viginti milia hominum, dicentes: Grandis ignominiam de occisorum nostrorum consonant; eamus illuc! Cumque navigio praepararent, ascenderunt et navigaverunt, et exierunt in finibus Beneventana. Tunc dixerunt per suorum audatiae elationis: Quid nobis fiducie habere debemus in navibus nostris? Dissipemus eas, quia Franci aduersum nos nihil possunt; et sic praevaluerint adversum nos, sine ullo metu in regnum nostrum pergere possunt? Et dictis factis, Franci querere ceperunt. Nunciatum id est domno imperatori, qui statim mittens principibus suis Hunroch, Agefrid et Boso, cum electa manu Francorum et Langobardorum vel ceterorum nationes. Iungentes se in loco ad sanctum Martinum, ad strada scilicet prope Capua ad Vulturno, acies hinc et inde, utraque partis forti intenciones pugnantes, Dei adiuvante misericordia Sarracini devicti et debellati sunt multitudo innumerabiles; quia quod gladius non interemit, in fluvio Vulturno negati sunt, reliqui fuga vis evaderunt. Sic Dei iudicio complacuit; qui venerant exaltati, facti sunt humiliati.

---

Andrea da Bergamo, ANDREAS BERGOMATIS CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/andreasbergoma.html.
