# Andreas Bergomatis Chronicon 16

Andrea da Bergamo, Andreas Bergomatis Chronicon, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-da-bergamo/andreas-bergomatis-chronicon/16

16. Ad haec victoria patrata, domnus imperator in Beneventi palatio sedebat. Tunc Adelchis principatum Beneventanorum regebat, cui imperator se et omnia credebat, et dilectione caritatis inter se diliebat. Anticus hostis, qui semper contra dilectionem inimicitiam querit, exsurgentes per malos homines, inter se occulte dicentes: Quid grabati sumus sub potestatem Francorum? Taliter Beneventani per fraudem uno consilio ingerunt, ut rederent malum pro bonum; quatenus ubicumque fidelissimi imperatores invenissent, ibi custodirent, et ad imperatorem non dimisissent redirent. Erant enim Franci separati per castellas vel civitates, fidentes absque ullo terrore, credentes fide Beneventanorum. Fuit autem iste contrarius discessionis dies 35; Idus Augusti usque ad quintodecimum Kalendas Octobres indictione 5. Sed Deus, qui domno imperatore ad regni gubernacula imperialis ordinaverat, cum ipso erat, sicut legitur: "Cor regis in manu Dei est". Et taliter fideles suos ad eum venire fecit. Caelestis timor autem super Beneventanos inruit; vix illorum fuit, ut pacifice potuissent illos dimitterent. Qui letabundi a domno imperatore reversi sunt. Eodem anno evoluto, multa signa monstrata sunt. Vinum quomodo vindemiatum et intra vascula misso, statim turbulentus, qui dicitur versio, fuit. In ipso pascha Domini per arbores vel folia et reliqua loca parebat quasi terra pluvisset; sequenti autem 4. Nonas Magi pruina cecidit, multe vites in planis locis seu in vallibus palmites cum uva siccaverunt, similiter et silves tenerrimum cum sua folia aride facte sunt. Sequenti autem mense Augusto multarum locustarum advenit de Vicentina partibus in finibus Bresiana, deinde in Cremonensis finibus; inde vero perrexerunt in Laudensis partibus, sive etiam in Mediolanensis. Erant enim unates pergentibus, sicut Salamon dixit: "Locusta regem non habent, set per turmas ascendunt". Devastaverunt enim multa granas minutas, id est milio vel panico. Completi anno centesimo ex co Francorum gens Italia ingressi sunt, anno domni Hludovici imperatoris 23. et mens. 4. indictione 6. finita. Ingrediente 7. indictione, hoc est anni ab incarnationis domini nostri Iesu Christi octogenti septuaginta tres transacti, imperator vero veniens de finibus Beneventana post multa victoria super Sarracini facta.

---

Andrea da Bergamo, ANDREAS BERGOMATIS CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/andreasbergoma.html.
