Latin
17
Andrea da Bergamo, Andreas Bergomatis Chronicon 17
Not analysed yet
17. Igitur post annum, hoc est indictione 8. stella cometis in caelo comparuit, similitudo radientibus longinque caude per totum mense Iunium, mane et vespere. Deinde de in mense Iulio Sarracini venerunt, et civitate Cummaclo igne cremaverunt. Sequenti autem mense Augusto Hludowicus imperator defunctus est, pridie Idus Augusti in finibus Bresiana. Antonius vero, Bresciane episcopus, tulit corpus eius, et posuit eum in sepulchro in ecclesia sanctae Mariae, ubi corpus sancti Filastrici quiescit. Anspertus Mediolanensis archiepiscopus mandans ei per archidiaconum suum, ut reddat corpus illud; ille autem noluit. Tunc mandans Garibaldi Bergomensis episcopus et Benedicti Cremonensis episcopus cum suorum sacerdotes et cuncto clero venire, sicut ipse archiepiscopus faciebat. Episcopis vero ita fecerunt et illuc perrexerunt; trahentes eum a terra et mirifice condientes, dies quinto post transitum in pharetro posuerunt, cum omni honore, hymnis Deo psallentibus, in Mediolanum perduxerunt. Veritatem in Christo loquor: ibi fui et partem aliquam portavi, et cum portantibus ambulavi a flumine qui dicitur Oleo usque ad flumen Adua. Adductus igitur in civitate cum magno honore et lacrimabili fletu, in ecclesia beati Ambrosii confessoris sepelierunt die septimane suae. Qui imperavit annos 32, id est vivente patre annos 12, post mortem patris annos 20.