Latin
3
Andrea da Bergamo, Andreas Bergomatis Chronicon 3
Not analysed yet
Defuncto itaque Liutprand, Ratchis electus a Langubardis rex elevatus est; regnavit annos quinque, et posuit in edicto capituli octo. Hoc quoque defuncto, Aistolfi, germano suo, regnum reliquid. Eorumque factis retinere non possumus; sed quantum audivimus, audaces uterque fuerunt, et suorum tempore Langubardi a nulla gens terruerunt. Regnavit annos octo, et posuit in edicto capitula tredecim, et mortuus est. Desiderii regnum reliquid. Qui cum regnasset annos tres, suus filius, Adelchis nomine, ex consensu Langubardorum sub se regem constituit; sub quorum tempore in aliquantum pax fuit. Quidam et etiam filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius, Francorum rex, coniugio sociavit; alia vero filia, Liupergam nomine, sociavit Taxiloni Baioariorum rex; et pax firmissima ex utraque partis firmaverunt, sed minime conservaverunt. Causa autem discordiae ista fuit. Habebat Carolus suus germanus maior se Karlemannus nomine, ferebundus et pessimus; contra Carolum iracundus surrexit, eum iurare fecit, ut ipsam Berterad ultra non haberet coniuge. Quid multa? Remisit eam Ticino, unde dudum eam duxerat. Mater vero eorum haec separatio audiens, Carlemanni filii sui blasphemiam intulit, oculorum cecitate perculsus est, cum periculo vita finivit.