# Liber Primus 1.109-111

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.109-1.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.109

Mulier ait: Intra septentrionalem portam me profiteor esse securam, non maledictam.
[229] Homo ait: Audias igitur poenas tibi sine fine paratas.
Quum cuiusdam enim mei domini nobilissimi viri Roberti armiger adessem et die quadam in aestu magni caloris per regiam Franciae silvam cum ipso et multis aliis militibus equitarem, in quendam nos amoenum valde locum et delectabilem via silvestris direxit. Erat quidem locus herbosus et nemoris undique vallatus arboribus. [230] In quem quum descenderemus omnes, equis per pascua dimissis et nobis aliquantum somni refectis sopore, excitati postmodum vagantes festinanter stravimus equos. Sed quum meus parumper equus longius cunctis per pascua divertisset, tam diu me detinuit equi praeparatio proprii quod me solum in ipso prato conspexi relictum. [231] Quumque viam ignorans errabundus per prata vagarer, undique diligenter aspiciens a longe prospexi multitudinem equitantium infinitam per ipsius pascui deambulantem extremitates. Quum autem vehementer crederem meum inter ipsos dominum equitare, non modice gavisus, prout poteram, nitebar praedictae appropinquare militiae. [232] Intuens autem diligenter oculorum ipsum visu nullatenus percipere potui, quia non aderat inter ipsos, quumque magis equitantibus appropinquarem et attentius decoram valde multitudinem intuerer aspiciens, vidi hominem praecedentem et in spectabili equo nimis formoso sedentem aureo diademate coronatum. Hunc autem sequebatur primo loco ingens mulierum chorus atque venustus, quarum quaelibet in equo pinguissimo et formoso et suavissime ambulante sedebat. [233] Pretiosissimis et variis erat vestibus et deauratis amicta chlamydibus, et uno a dextris et altero a sinistris decorata militibus, et tertium habebat militem in obsequio qui pedes incedebat coram ipsius aspectu eiusque semper frenum tenebat in manu, ut sine laesionis offendiculo suavius equitaret in equo. Cuiuslibet primi ordinis mulierum talis erat cultus atque incessus. Postea vero equitum ornatorum acies sequebatur infinita, qui ab omni eas sequentium strepitu tuebantur et laesione. [234] Secundo sequebatur loco mulierum non modica multitudo, quarum obsequiis varia hominum genera insistebant peditum ac militantium; sed tantus erat servire volentium strepitus tantaque multitudo nociva quod nec ipsae obsequia capere nec illi commode poterant esse servire parati, et sic servitii copia in maximam eis vertebatur inopiam atque angustiam, et pro magno quidem solatio sibi reputarent, si suis propriis relinquerentur obsequiis. [235] Tertio vero loco sequebatur quarundam mulierum vilis et abiectus exercitus. Erant enim mulieres pulcherrimae valde, sed vestimentis erant opertae turpissimis et temporis qualitati contrariis. Nam quum in validiori aestatis essent constitutae calore, vulpinis invitae vestibus utebantur; praeterea turpes nimis et indecentes indecenter equitabant caballos, scilicet macilentos valde et graviter trottantes et neque frena neque sellas habentes et claudicantibus pedibus incedentes. [236] Istarum labores nullorum iuvabantur auxiliis; omnium quidem erant suffragiis destitutae, et praeterea tantum praecedentes pedites et equitantes commotum pedibus immittebant pulverem quod se ipsas videre vix poterant, quia oculos ex pulvere gravatos habebant et labia impedita.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
