# Liber Primus 1.120-122

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.120-1.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.120

[249] Et ipsa mihi taliter respondit: 'Recedendi licentiam habere non potes, nisi de nobis maiores et duriores poenas cognoveris, et maius aliarum gaudium atque beatitudinem aspexeris.'
[250] Dum igitur talia conferendo longum transitum fecerimus, in locum delectabilem valde pervenimus, ubi erant prata pulcherrima meliusque disposita quam unquam mortalium viderit ullus. Erat enim undique locus omnium generum pomiferis et odoriferis circumclusus arboribus, quarum quaelibet iuxta sui generis qualitatem fructibus decorabatur egregiis. [251] Praeterea in rotunditatis modum locus erat redactus trinisque distinctus partibus. Prima pars quidem in interiori erat loco reposita et a media parte undique circumsaepta. Tertia vero pars in extremis posita inter se et primam ex omni parte mediam perfecte circumeundo vallabat. [252] In prima igitur et interiori parte in medio loci sedebat quaedam mirae altitudinis arbor universorum generum abundanter proferens fructus; cuius rami usque ad interioris partis prolongabantur extremitates. Ad arboris quidem radices surgebat fons quidam mirabilis mundissimam habens aquam, quae nectaris suavissimum praelibantibus inducebat saporem; in qua etiam omnium generum pisciculorum species apparebant. [253] Iuxta praedictum autem fontem in throno quodam ex auro et omni lapidum ornatu constructo regina sedebat amoris splendidissimam suo capite gerens coronam, et ipsa pretiosissimis sedebat vestimentis ornata auream manu virgam retinens. Ad cuius dextram sedes erat parata omni pretiositate refulgens et claritudine, in qua nemo quidem sedebat. [254] Pars autem ista videlicet interior vocabatur amoenitas, quia in ea omnia inveniebantur delectabilia atque suavia. In hac autem parte interiori tori erant parati quam plurimi, qui miro erant modo perornati, siricinis scilicet ex omni parte operti palliis et purpureis ornamentis. Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.
[255] Pars vero secunda vocabatur humiditas, cuius erat dispositio talis. Rivuli quidem, qui propriis contenti alveis irrigabant amoenitatem, in hac parte secunda suas nimio vires ostendebant et totam inundabant humiditatem, ita scilicet quod herba mixta simul apparebat cum aqua, sicut tempore veris solet in pratis pluvialibus apparere diebus. [256] Aqua vero ista, postquam in hanc fluebat partem, adeo fiebat frigida quod nullus posset eam tactu tolerare vivens; desuper vero calor solis intolerabilis descendebat, nullis enim locus obumbrabatur arboribus. Haec quidem aqua ultra partis istius non extendebatur terminos.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
