Latin
Lines 1.123-1.124
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.123-124
Not analysed yet
[257] Tertia vero pars et extrema vocabatur siccitas, et merito quia omnis deerat humiditas omnisque locum occupabat ariditas, et solaris radius caloris erat acutus et igneo vapori nequaquam absimilis, terrae autem superficies quasi solum fornacis calidae. [258] Locus autem iste undique habebat infinitos spinarum fasciculos colligatos, et in quolibet fasciculo lignum erat quoddam pertractum per medium, excedens ex utraque parte fasciculum pro duorum cubitorum mensura, et ex utroque capite ligni vir quidam stabat fortissimus ligni tenens caput in manibus. Erat autem ibi via quaedam pulcherrima, per siccitatem et humiditatem ad amoenitatem deducens, in qua nullum omnino praedictorum sentiebatur incommodorum.
[259] Quum vero ad ista devenerimus loca, viam primus rex amoris ingressus in amplexu ab amoris est regina susceptus et ea iuvante in parata sibi sede receptus crystallinam sua manu tenens virgam, et eum per eandem viam universus primi ordinis mulierum ac militantium est chorus secutus. Et cuique mulierum ornatissimi erat sedes lecti parata; militantes vero suo sibi eligebant sedes arbitrio. [260] Quanta quidem istis erat beatitudo et gloria, humana non posset vobis lingua referre. Nam totus amoenitatis locus istarum est voluptatibus assignatus, et cuiuslibet coram eis generis ludebant ioculatores atque psallebant, et omnia instrumentorum ibi musicae genera resonabant. [261] Secundo per eandem intravit viam totus sequentis ordinis mulierum communium et eisdem servire volentium masculorum chorus, et usque ad amoenitatis circulum pervenerunt; quem quum pertransire non possent, per humiditatem coeperunt sua frena laxare et quae poterant ibi solatia capere, quia ille sibi erat locus ab amoris curia deputatus; ubi quantus stridor erat et gemitus, satis esset narrare difficile. [262] Multum etiam istarum mulierum poenarum erat augmentum gloria quam habere videbant in amoenitate morantes. Tertio subintrabat per eundem locum mulierum chorus posterior, quae amoris compati militibus noluerunt, et usque ad humiditatis circulum devenerunt. [263] Sed quum eis non pateret ingressus, coeperunt per siccitatis circumfluere partes, quia ille sibi erat locus ab antiquo paratus. Ibi autem cuilibet illarum super spinarum fuit sedes parata fasciculo, et per viros ibi, ut supra dictum est, deputatos semper fasciculus movebatur, ut acrius spinarum dilacerarentur aculeis, et nudis plantis ignitum pertingebant solum. Tantus quidem dolor tantaque ibi erat afflictio quantam vix crederem inter ipsas Tartareas potestates adesse.