# Liber Primus 1.146-147

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.146-1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.146

[285] Mulier ait: Illa quidem plebeia esset vere beata, quae comitis digna reperiretur amore. Sed vos attente inspicite qua reperiatur laude vel praemio dignus comes vel marchio, qui plebeiae deposcit amorem. O, quam mirabilis astur debet ille iudicari, qui, perdicibus omissis gruibus et fasianis, ex parvis passeribus et gallinarum filiis sibi curat quaerere victum! [286] Gaudeo ergo si comitis amore digna reperiar; timeo tamen hominis alti et grandis genere tam parvae mulieris petentis amorem eligere. Videtur namque quod ex sola cordis illud procedat inopia. Magnanimes enim soli merentur dominarum scire secreta et earum amore potiri. [287] Si meum igitur vobis amorem fuero largita, et eorum quae in amore exiguntur in vestra persona defectus reperiatur et ego ipsa, generis hoc proprii prohibente natura, forsan habere non possem, non diu noster amor recte gubernari valeret. Melius est ergo ab initio abstinere quam post causam iam inceptam poenitudine coartari.
[288] Homo ait: Ibi quisque debet sibi postulare amorem, ubi amoris suasione constringitur. Ille enim est amor electus, qui in quocunque ordine ex placibilitate et delectatione formae cuiusque solummodo sumpsit originem, non qui ob generis tantum quaeritur praerogativam. Amoris itaque non subverto praecepta si ex minori ordine mihi curem amorem eligere, sed eius in hoc videor mandatis obsecundare. [289] Est namque tale praeceptum amoris: Qui vero cupit amore potiri, propriae fines non audeat voluntatis excedere nec ordines discernat amori, qui ex quolibet genere suum vult exornare palatium et omnes in sua curia aequaliter militare nulla ordinum praerogativa servata. Plebeia ergo in amoris curia aequali cum comite vel comitissa meruit ordine permanere. [290] Quum in vos tota mei animi dirigatur voluntas, sine omni vos possum reprehensione eligere, nec ex hoc parva sed valde magna petere iudicabor. Nam quum honorabili amoris curia digna permaneatis [honore] et ad vestrum voluntas me cogit amorem, inter magnanimes vestra me debet prudentia reputare. [291] A meo igitur non est abstinendum vobis amore, nisi bonis me videritis moribus destitutum et a bonis actibus alienum. Praeterea pulchrius accipiter suo volatu ingeniosam capit alaudam quam pigram qualiam et linea recta volantem.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
