# Liber Primus 1.157-161

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.157-1.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.157

[307] Mulier ait: Fateor, bonum esse amare et bonis tantum largiendum amorem; sed licentiam cuilibet amanti ab amore concessam mihi vultis auferre. Nam unicuique licet amanti amorem non largiri petenti; ergo et ego amoris fulta doctrina meo vos possum sine reprehensione amore frustrare aliumque postulantem admittere.
[308] Homo ait: Licentia amandi in vestrum collata arbitrium vobis auferri non potest, sed vestrum aequum debet esse arbitrium, ut quae debetis amare curetis. Non enim ob hoc vobis amor liberum voluit conferre arbitrium, ut concessa debeatis abuti licentia, sed ut maioribus apud ipsum mereamini praemiis honorari, si in tali posita bivio sibi studueritis serviendi viam eligere; unde, si in aliam contigerit vos divertere semitam, eum non mediocriter credatis offensum. [309] Nec vos tueri potestis, si alii in petendo posteriori vestrum concedatis amorem; nam priori digno petenti improbe denegatur amor et minus probe posteriori annectitur. Non enim amor voluit de suis militibus aliquem cum alterius iactura sentire iuvamen. Sic nec vos, rogo, velitis alii erogare quod alteri pleno iure debetur.
[310] Mulier ait: Ea quae dicitis satis ratione nituntur, si cor meum propriae annueret voluntati. Mea namque voluntas esset quae proponitis adimplere, sed cor contradicit omnino et dissuadet per omnia fieri quod plena voluntate desidero. Ergo si cor contradicit amare, quaeso ut mihi asseratis cui potius sit favendum, cordi scilicet an voluntati.
[311] Homo ait: Hanc discordiam me amplius audisse non recolo; quod aliud corde et aliud voluntate quaeratur. Sed si est quod verbis asseritis, illud prorsus debetis eligere quod iustitia et veritate defenditur.
[312] Mulier ait: Quod dicitis stare non potest, quia coacta nemini sunt grata obsequia et nullis digna praemiis iudicantur. Quare igitur amori praestarem obsequia, si amoris praemia consequi non deberem? Praeterea qualis posset esse amor contra cordis voluntatem praesumptus? Nam, quod primitus corde ac voluntate appetitur, illud solum amoris debet amplecti muneribus; quod autem corde non peto quo modo possem amare non video. [313] Sed et dixistis quod alteri non possum recte proprium largiri amorem, si ab aliquo primo fuerit postulatus. Sed nonne fera bestia, quae prioris venatoris fuerat venabulis sauciata, si eam posterior [non] apprehenderit, eius debet esse qui cepit? Certe utique; ergo et secundus amator muneris perceptione potior est habendus in amore quam primus.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
