# Liber Primus 1.162-165

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.162-1.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.162

[314] Homo ait: Etsi grata regi non possimus exhibere servitia, ei tamen offensam non debemus inferre. Nam qui sola obsequii subtractione offenditur, multo magis laeditur et laesus provocatur ad iram. Laeditur autem amor, si uni ex suis militibus debitus alii impendatur honor. Ergo si vestrum postulavi primus amorem, quamvis vester non sit animus inclinatus, eum tamen in alium tam festinanter non decet expendere, quia forte 'Grata superveniet quae non sperabitur hora'.
[315] In brevi namque rex posset amoris vestram pietatis imbre superfundere mentem et vestri mihi amoris desperatum adducere fructum; quod fieri non posset, si alii vestra fuerit largitate concessus. Nec mihi obstare potest quod de venatione dixistis, quia illud obtinere constat de quorundam speciali consuetudine satis iniqua. [316] Sed generalis per orbem consuetudo conservat ut, si aliquis feram bestiam de propriis commoverit abditis et eam venando persequitur, quamvis ipsam apprehenderit alter, priori tamen eam generalis consuetudo reservat. Ergo quum alium in petendo praecessi, vestro de iure non possum amore privari.
[317] Mulier ait: Inurbanum satis esse videtur et a bonis moribus manifeste deviare cognoscitur, si bonum, quod quisque sibi habere non potest, alteri prorsus velit denegare petenti. Ergo quum meum habere non potestis amorem, dilectionis et cordis affectionis hoc inhibente defectu, alios amandi mihi non debetis praecludere viam. [318] Nam, quum ipse amor me nolit adversus vos amoris inflammatione perfundere, sed adversus alium mihi spiraculum infundat amandi, ipsum sine aliqua possum blasphemia diligere. Ut tamen vobis contra me omnis removeatur occasio, vestri gratia amori non curabo vacare, et videbo an peccatrix virgo conceperit et pepererit mitis gallina draconem.
[319] Homo ait: Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur. Numquid enim peccator, quia Deus sibi gratiam non infundit, apud ipsum Deum permanserit excusatus? Certe nequaquam, sed aeternis erit suppliciis mancipatus. Ergo, si amoris vultis indignationem effugere et eius cupitis spiraculis inflammari, suscipiendi amoris gratiae vos habilem constituatis et dignam.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
