# Liber Primus 1.166-169

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.166-1.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.166

[320] Mulier ait: Et quantumcunque quisque bonum operetur in orbe, quo ad aeternae beatitudinis praemia capienda sibi valere non potest, nisi ex caritatis illud procedat affectu. Eadem igitur ratione, quantumcunque actibus propriis et operibus studeam regi servire amoris, si illud non ex cordis affectione procedat et ex actu derivetur amandi, ad amoris mihi praemia valere non potest. Ergo quoadusque me radius non pertinget amoris, mei non potestis amoris largitate potiri.
[321] Homo ait: Et ego Deum flexis genibus exorabo semper, ut vos cogat amare quod decet et quod vestrae clareat celsitudini expedire.
G. Loquitur nobilior nobili
[322] Quum nobilior nobilem feminam sui alloquatur affatu, quo nobilis et nobilior sunt usi sermone plebeiae, eodem utatur et ipse, eo excepto quod ad generis cognoscitur pertinere commendationem, et quod nobilis non est multum laudibus insistendum. Practerea sub hac formula poterit exordiri: Maiores mihi restant Deo gratiae referendae quam cuiquam in orbe viventi, quia hoc, quod meus animus videre super omnia cupiebat, nunc corporali mihi visu est concessum aspicere, et hoc mihi Deum credo praemium concessisse propter nimium desiderii mei affectum, et quia mei voluit exaudire preces importune precantis. [323] Non enim poterat diei vel noctis hora pertransire continua, qua Deum non exorarem attentius, ut corporaliter vos ex propinquo videndi mihi concederet largitatem. Nec est mirum, si vos videndi tam magno agebar affectu et tam grandi voluntate angebar, quia vestri decoris ac sapientiae laudes mundus universus attollit, et per infinitas mundi partes curiae probitatis vestrae relatione quasi cibo quodam corporali pascuntur. [324] Et ego nunc aperta veritate cognosco quod nec lingua nec animus hominis vestram speciem atque prudentiam esset narrare vel cogitare sufficiens. Et ideo maxima quam habebam vos videndi ac serviendi voluntas non modica suscipit augmenta et maiora ulterius incrementa cognoscet, quia liquide mihi constat et est manifestum quod vobis servire solum est cunctis in hac vita regnare, et sine ipso nihil posset ab aliquo in hoc saeculo dignum laudibus adimpleri. [325] Deum quidem exoro coelestem, ut id mihi solum ex sua gratia concedat propriis actibus semper operari quod vestrae debeat omnino dignitati placere. Nulla enim me posset demum perturbare adversitas vel sinistrum impedire fortunae. [326] Et ego bona semper cuncta, quae fecero, vestris volo laudibus indulgere et per omnia vestro nomini deservire. Nam quidquid boni peregero, intuitu vestri et assidua contemplatione noveritis esse perfectum.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
