# Liber Primus 1.173

Andreas Capellanus, Liber Primus, 1.173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.173

[345] Homo ait: Quod vobis de maledicis enarravi, non illud asserui quasi vellem vobis onus inferre animos cohibendi malorum, sed ut vestra vos talem sedula facta demonstrent ut malorum inde invidia semper sua possit incrementa cognoscere, et ab eorum insidiis bonorum vos defendat opinio, sicut etiam vestra prudentissime superius indicavit auctoritas. Sufficit enim cuilibet apud bonos pura conscientia reservari. [346] Illud autem quod in aliarum dixistis iniuriam retorqueri, si vestris scilicet omnia benefacta laudibus referantur, nullius iura videtur allidere nullamque continere offensam. Quamvis enim a femina bonum cuiuslibet factum debeat approbari, quilibet tamen homo laudandus cuncta sua facta unius debet mulieris specialiter laudibus indulgere, et mulierum quaeque prudentium, quamvis singulorum sibi debeant beneficia placere, unius tamen laudabiliter potest actus approbare et suis ea debet specialiter laudibus reputare. [347] Ex hoc enim nulli procedit iniuria, si me propriosque actus universos et singulos vestris specialiter servitiis deputavi vosque mihi dominam recognovi praecipuam. Aliis igitur sufficiat ceterorum specialiter obsequiis honorari. [348] Nihil enim earum videtur expedire utilitatibus hac vos pro eis sollicitudine fatigari, quum vestris per omnia ministeriis mea sit annexa voluntas, cui imperari non potest peritissimi hoc Donati vobis insinuante doctrina: in tantum enim liberrima reperitur humana voluntas quod nullius eam posset a firmiter concepta dispositione conatus avertere. [349] Aliae igitur dominae nil mihi possunt ex debito postulare, nisi ut vestrae contemplationis intuitu mea sibi debeam beneplacita largiri obsequia et obsequiorum originem cauto reticere silentio; vobis autem tantum debiti obligatione constringor in cunctis laudabilia meis actibus operari et nullius improbitatis macula vitiari. Mihi autem a vobis hoc restat ex debito largiendum, sicut vestra novistis sponsione firmare, ut exhibita pro vobis obsequia non diu valeant muneris viduitate gravari. [350] Dixistis autem dominationem vestram, si in me speciali affectione resideat, aliis praeiudicium generare, quibus forte maior quam mihi vel aequalis est vobis serviendi voluntas. Et sic respondeo: si vobis serviendi cuiquam maius sit quam mihi vel aequale propositum, rogo ut nulla me possint apud vos iuvamina suffragari nec rationis aliqua iura tueri. [351] Dixistis autem exoptatum a me non plenius intelligere praemium, ad quod mea cuncta procedit intentio. Sed vestram cupio clementiam edoceri quod talis apud vos praemii largitionem promereri deposco, quo intolerabilis est poena carere, et illud possidere largitum cunctis esset divitiis abundare. [352] Idque vobis esset mihi satis exhibere suave, nisi vestra mihi forte reperiatur obviare voluntas. Vester igitur amor est illud quod mihi salutis quaero remedium, et quod mea studeo venatione percipere.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
