# Liber Primus 1.174-175

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.174-1.175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.174

[353] Mulier ait: Multum videmini a recto quodam amoris tramite deviare et optimae [et opportunae] amantium consuetudinis transgressor exsistere, quod tam festinanter postulatis amorem. Sapiens enim et instructus amator, quando aliquam dominam sibi antea prorsus incognitam prima visitatione alloquitur, non explicito debet affatu amoris postulare donaria, sed propria debet industria sui notitiam applicare amanti et in cunctis suis dictis se illi suavem et placabilem exhibere; post vero id agere curet, ut ipsum quoque absentem pleno iure valeant amanti sua facta laudare; tertio vero loco securius accedat postulaturus amorem. [354] Sed hunc vos ordinem manifesta transgressione turbastis, quod ideo vos fecisse recogito quod nimis me facilem ad concedendum quod petitis credidistis, vel quia non estis in amoris arte peritus. Unde vester quidem amor est merito suspectus habendus.
[355] Homo ait: Si verum est me amoris ordinem perturbasse, hoc mihi vestra videtur indulsisse licentia. Nam quum ex his quae cauto et implicato sermone narrabam mea vobis posset esse intentio manifesta, quasi quid peterem nullatenus intelligentes postulastis evidentiori vobis illud explicari sermone. Non ut ergo credens vestram facilitatem vel vestri repentinam amoris postulans largitatem volui petitionem emittere, sed meum propositum vobis cupiens quaerentibus indicare. [356] Praeterea, licet ordo debeat ille servari quem dicitis, iusta tamen potest interveniente causa turbari. Nam si nimius me cogit affectus et intrinseco vulnere sum sauciatus amoris, iusta me necessitas ab hac improbitate tuetur. Importuna namque necessitas nulla potest iuris regula coartari. [357] Sed et si aliquid mihi desit in amoris industria, necessario me oportet magnae sapientiae vel valoris amorem exigere, ut per hoc mea valeat imperitia removeri et amoris penitus edoceri doctrina. Nam si imperitus imperitae deposcat amorem, talium non posset amor idonea incrementa cognoscere nec in competenti diu posset statu durare. [358] Nam marinis angustiis exposita navis et aquarum subiugata procellis, licet iucundus sit ventus exortus, si sine instructo reperiatur gubernatore atque remige, inter ipsa ventorum prospera modica quidem aura submergitur et ad ima decurrit aquarum. Utraque igitur a vobis supposita ratio optima iacet responsione sopita et in nullo meis dictis valet obviare propositis.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
