Latin
Lines 1.176-1.177
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.176-177
Not analysed yet
[359] Mulier ait: Etsi per omnia inveniamini dignus amari, nimis tamen ampla et aspera terrarum intercapedo nos disiungit, ut amoris vicissim praestandi solatia locum sibi valeat et tempus idoneum opportunitas invenire. Amantes enim ex propinquo degentes poenarum, quae ex amore procedunt, alternatim sibi possunt esse remedia et in suis se compassionibus adiuvare et suum amoren mutuis vicibus ac laboribus enutrire; distantes vero suas non possunt mutuas agnoscere poenas, sed unumquemque oportet suis mederi angustiis et poenarum suarum esse remedium. [360] Ideoque noster non videtur amor perficiendus, quia regula nobis demonstrat amoris quod amantium quotidianus aspectus crescere facit amorem; unde ex contrario sensu percipio amorem contrahi et distantia deficere, et ideo sibi quisque ex propinquo lucrari curet amorem.
[361] Homo ait: Vos illud quidem curatis asserere quod omni videtur rationi contrarium. Cunctis enim claret hominibus quod facilis rei optatae perceptio vilitatis parit originem, et contemptibile facit haberi quod totus prius mentis desiderabat affectus. Sed econtra, bonum quodcunque praestationis difficultate differtur, maiori quidem illud aviditate suscipimus et diligentiori studio reservamus. [362] Rarus igitur atque difficilis amantis amplexus ferventiori cogit amantes mutuo amoris vinculo colligari, et eorum animos propensiori et adstrictiori affectione vinciri. Constantia namque in ipsius turbationis inundatione perficitur, et perseverantia in adversis cognoscitur manifeste. [363] Dulcior enim quies sapit multis fatigato laboribus quam in otio continuo commoranti, et magis umbra recens videtur anxiato vapore conferre quam in a�ris assidua degenti temperie. Non est igitur amoris regula quam dixistis, quum falsa reperiatur et fallax, scilicet ut amantium rarus aspectus amoris faciat attenuari potentiam. [364] Unde propter locorum distantiam longam atque prolixam ab amore vestro me iuste non potestis excludere, sed potius mihi quam habitationem propinquam habenti vos decet gerere morem; nam et facilius inter absentes occultatur amor quam inter frequenti conversatione connexos.