Latin
Lines 1.180-1.181
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.180-181
Not analysed yet
[373] Mulier ait: Vestra quidem nitimini protectione tueri quod inter omnes constat etiam ab antiquo reprehensibile plurimum iudicari et tanquam odibile reprobari. Quis enim recte possit invidam zelotypiam commendare vel suo ipsam sermone tueri, quum zelotypia nil sit aliud quam turpis et sinistra de muliere suspicio? Absit ergo probum aliquem cuiuscunque zelotypia detineri, quia cunctis invenitur prudentibus inimica et universis bonis odiosa per orbem. [374] Praeterea sub amoris definitionis velamine inter coniugatos amorem damnare contenditis, dicentes eorum esse non posse furtivos amplexus, quod sine contradictionis metu adinvicem sua possunt desideria adimplere. Sed si recte definitionem intelligatis, ea inter coniugatos amor impediri non potest. [375] Nam quod in ea ponitur 'latentis amplexus', expositionem denotat termini praecedentis translate prolati, et latentes amplexus sibi vicissim porrigere coniugatos non videtur impossibilitatis ratio prohibere, nec obstare potest sua cuncta sine contradictionis timore omnimoda perficiendi facultas. [376] Ille enim amor ab omnibus est eligendus quem obsequendi securitas assiduis facit amplexibus enutriri, immo, quod maius est, qui sine crimine quotidianis potest actibus exerceri. Talis igitur est meis fruiturus amplexibus eligendus, qui mecum valeat mariti et amantis vice potiri, quia, quidquid definitio tradat amoris, non videtur aliud esse amor nisi de aliquo habita immoderata carnalis dilectionis ambitio, quam nil inter coniugatos contradicit haberi.
[377] Homo ait: Si plenius esset vobis amoris manifesta doctrina, et amoris vos unquam venabula tetigissent, re vera vestra sententia confirmasset sine zelotypia verum amorem non posse consistere, quia, ut plenius est vobis superius enarratum, zelotypia invenitur ab omni inter amantes amoris commendata perito et inter coniugatos in universis mundi partibus reprobata; quod quare contingat, zelotypiae descriptione percepta lucidissima vobis veritate constabit. [378] Est igitur zelotypia vera animi passio, qua vehementer timemus propter amantis voluntatibus obsequendi defectum amoris attenuari substantiam, et inaequalitatis amoris trepidatio ac sine turpi cogitatione de amante concepta suspicio. Unde manifeste apparet tres species in se zelotypiam continere. [379] Nam verus zelotypus semper timet ne ad suum conservandum amorem propria non valeant sufficere obsequia, et ut qualiter amet ametur, atque recogitat quanto cogeretur anxiari dolore, si coamans eius alteri copularetur amanti, quamvis hoc credat posse nullatenus evenire. Hanc autem ultimam speciem coniugatis convenire non posse satis patet et est manifestum. [380] Nam maritus de uxore sine turpi cogitatione suspicionem habere non potest. Pura namque zelotypia applicata marito ex ipsius subiecti vitio maculatur, et desinit esse quod erat. Nam et aqua omnimoda limpiditate praeclara, si alveo incipiat arenoso decurrere, obscuritatem ab ipsa noscitur arena contrahere, et naturalis claritudo eam destituit; sicut ipsa elemosyna, quamvis aeternae beatitudinis praemia sui mereatur natura, ab hypocrita tamen vel vanae gloriae cupido pauperibus erogata suum naturale perdit officium et rem ipsam cum praemio facit amitti. [381] Satis igitur constat evidenter esse probatum, zelotypiam inter coniugatos naturalem sibi locum vindicare non posse, et per consequentiam inter eosdem amorem est cessare necesse, quia haec duo pariter se per omnia comitantur. Inter amantes vero ipsa zelotypia amoris conservativa narratur, quia omnes tres partes supra zelotypiae attributae necessariae iudicantur amanti; ergo zelotypia inter amantes ipsos non damnatur. Multi tamen in hoc reperiuntur esse decepti, qui turpem suspicionem zelotypiam esse asserentes falluntur. [Sicut etiam saepe saepius quam plurimum optimum esse stagnum mentiuntur argentum.] [382] Unde non pauci zelotypiae originis et descriptionis ignari decipiuntur saepissime et in durissimum trahuntur errorem. Nam et inter non coniugatos falsa sibi potest zelotypia locum vindicare, qui postea non dicuntur amantes, sed amicus et amica vocantur. Quod autem voluistis vestra responsione firmare talem esse penitus eligendum amorem qui possit sine crimine exerceri, stare non posse videtur. [383] Nam quidquid solatii ab ipsis coniugatis ultra prolis affectionem vel debiti solutionem alterna vice porrigitur, crimine carere non potest; immo satis acrius vindicatur, si sacrae rei usum deformet abusus, quam si consueta utamur abusione. Gravius est in uxore quam in alia reperitur. Nam vehemens amator, ut apostolica lege docetur, in propria uxore iudicatur adulter. [384] Interpretatio autem vestra, quae supra definitione processit amoris, a nullis approbanda videtur, quia ab ipsis maioribus traditum constat auctoribus expositiva verba non esse in ipsis rerum definitionibus adhibenda. Unde cunctis liquide constat interpretationem vestram rationis veritate destitui, quia contra mentem videtur definitionis inducta. Sed nec definitio vestra, quam constat vos de amore tulisse, aliqua potest ratione subsistere. [385] Nam ea caecus continetur et amens, quos ab amoris curia penitus esse remotos amatoris Andreae aulae regiae capellani evidenter nobis doctrina demonstrat. Quum meis igitur intentionibus vestra rationabili non potestis responsione obsistere, vobis nullus hominum reputabit honori, si vestro me feceritis amore languere et tanta pro vobis subire tormenta.