# Liber Primus 1.182-190

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.182-1.190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.182

[386] Mulier ait: Nulla quidem a vobis videtur ratio demonstrata, quae meam possit infirmare sententiam vel iure me cogat vestrae annuere voluntati. Verum quia hinc inde verisimilia videntur iura proposita, ut vobis accusationis prorsus omnis tollatur occasio, cuiuscunque vultis dominae vel probi viri de positis a nobis capitulis non recuso iudicium, scilicet an inter coniugatos amor sibi locum valeat vindicare, et an inter amantes zelotypia valeat iuste laudari. Haec enim altercationis dissensio mihi videtur suum per nos non posse accipere finem vel calculo recto sopiri.
[387] Homo ait: Nullius in hac lite requirere curo arbitrium, si vestra vultis dicta recta indagatione perquirere.
Mulier ait: Inauditum videtur a saeculo aliquem in sua causa iudicem consistere, ideoque hic meas interponere partes recuso et alii personae istud committendum relinquo.
[388] Homo ait: Arbitrum super hac discordia nominandi vobis plena sit concessa potestas. Verumtamen non masculi sed feminae volo stare iudicio.
[389] Mulier ait: Si vobis placet, mihi videtur Campaniae comitissa super hoc honoranda negotio ac discordia sopienda.
Homo ait: Huius iudicium per omnia profiteor in perpetuum stabilito tenore servare et illibatum penitus custodire, quia de eius sapientia ac iudicii libramine nullus recte unquam poterit dubitare. Utriusque igitur nostrum consensu ac voluntate scribatur epistola litis demonstrans tenorem et compromissionem in ea factam significans. Sic etenim fiat:
[Epistola missa ad comitissam Campaniae.]
[390] Illustri feminae ac sapienti M. Campaniae comitissae mulier nobilis A. et comes G. salutem et quidquid in orbe iucundius.
Antiqua nobis consuetudo aperte demonstrat, et veterum illud ordo deposcit, ut inde iustitiae praecipue inquiratur effectus, ubi sapientia ipsa manifeste cognoscitur sibi domicilium invenisse, et rationis veritatem potius ex fontis quaerere plenitudine quam ex parvorum tenuitate rivorum emendicata postulare suffragia. [391] Summa namque rerum egestas vix poterit alicui copiam propinare bonorum vel fertilitatis abundantiam derivare. Magna namque domino inopia fatigato erit impossibile prorsus divitiis abundare vasallum.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
