# Liber Primus 1.200

Andreas Capellanus, Liber Primus, 1.200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.200

[409] Mulier ait: Quamvis vestra verba sint alta nimis et profunda et amoris subtilitatis attingentia muros, pro ingenii tamen capacitate curabo illis competenti respondere sermone. Quia igitur Tullii nobis insinuante peritia quae recentiori sunt dicta colloquio facilius possunt memoriae gremio commendari, vestris novissime dictis primitus respondere insistam. [410] Nam, quod vestra me suadela commonuit ut ea facere studeam, quae mihi et aliis esse possint probitatis augmento, gratum mihi fuit et acceptabile satis, quia cordi mihi erat sine cuiusquam istud admonitione perficere. Scio ergo mulieres, ut vestra notavit assertio, esse debere causam et originem bonorum, ut hilari scilicet facie et urbanitatis quemlibet receptu suscipiant, et cuilibet pro suae qualitate personae verba competentia dicant, et omnibus patenter suadeant curialitatis opera exercere et omnia habentia rusticitatis instar declinare, et ut suam famam propriarum rerum non valeat tenacitas denigrare. [411] Amorem autem exhibere est graviter offendere Deum, et multis mortis parare pericula. Et praeterea ipsis amantibus innumeras videtur inducere poenas et assidua parare quotidiana tormenta. Quod ergo bonum esse potest in eo facto in quo coelestis sponsus offenditur, et ipse proximus laeditur, et ipsi actores mortis inde noscuntur pericula sustinere et poenis cruciari assiduis? [412] Quamvis igitur amor cogat omnes curiales exsistere et a qualibet homines rusticitate constituat alienos, tamen propter magna quae sequuntur inconvenientia et poenas gravissimas imminentes res timenda videtur et a nullis optanda sapientibus et praecipue odio habenda militibus. Nam quibus ex fortuitu proeliorum eventu mortis quotidie videntur instare pericula, maximo debent studio praecavere ne talia committant propter quae supernae patriae regi iudicantur offensi. [413] Nobis igitur expedire videbitur ab amore vacare et amantium laboriosas angustias evitare. Amantes enim non solum inter ipsas vigilias variis poenarum languoribus fatigantur, sed etiam dormiendo modis quam plurimis anxiantur. Sic asserunt quos amoris labor exagitat et quotidie in amoris aula versantur; amoris enim penitus inexperta fortassis eius indicare naturam non possem, nisi in quantum aliena potui relatione doceri.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
