# Liber Primus 1.204-205

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.204-1.205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.204

[432] Mulier ait: A multis retro temporibus scio in vulgo narratum quod illusiva proverbia, quae veritatis colore nituntur, magis animum provocant auditoris ad iram quam quae transitoriae ac fictitiae proferuntur ambages, et ideo me talia proposuisse poenitet in futurum, quia ipsa vestrum animum concitasse cognosco. Unde proverbiorum mutua collatione omissa vestrae aliter postulationi respondere curabo. [433] Dico enim quod in hac vita nil est laudabilius quam sapienter amare, et nullus ad plenum potest ea quae homines dignos laude constituunt adimplere, nisi amoris haec faciat compulsione suasus. Et ideo recte agitis, si vobis idoneum amorem curatis appetere, per quem semper vobis possit benefaciendi propositum augmentari. [434] Mei tamen amoris fructum nullatenus invenire potestis, quia quidam mei dolores occulti denegant mihi prorsus amare. Sed etsi absoluta mihi esset amandi licentia, quiddam tamen adhuc restat quod vobis meum cogit denegari amorem, quia alterius fuistis anticipati obsequiis et in amoris petitione praeventi, et ideo merito vobis in amoris consecutione praefertur.
[435] Homo ait: Qui sunt hi dolores occulti, quibus vos asseritis detineri et amandi vobis auferri licentiam, mihi non est penitus expeditum. Nam amoris solatia cunctorum sunt expulsiva medicina dolorum et totius restaurativa laetitiae, nisi forte vos amantis defuncti tristitia detineret, ad cuius luctuosam conservandam memoriam ipsius amoris praecepto biennalis metae tempora superstiti praescribuntur amanti. [436] Sed quum nullius, ut mihi videtur, unquam amoris iacula persensistis, pro amante vos non credo deperdito luctuosam gerere curam. Quod autem me alterius obsequiis et amoris petitione asseritis praeveniri, non videtur meis posse rationibus obviare, quia omnino confertur vestro arbitrio eum alteri praeferre, quem maiora constituunt merita potiorem, etsi alter a vobis spem largitam suscepisset amoris. Non enim in amore ille creditur praeferendus qui prior obsequia praestitisse et amorem postulasse asseritur, sed qui meritis maioribus adiuvatur. [437] Praeterea minus proprie dicor ab ipso in amore praeventus, qui sola me postulatione praecedit. Sed ille in amore dicitur tantum alium praevenire, qui amoris promeruit prior percipere fructus. Nam si alicuius probi petitio postulationem tardiorem excluderet probioris, perniciosum esset exemplum et inde magna sequeretur iniquitas. Non enim quando quid petatur, sed a quo petatur, est inspiciendum, nisi forte amoris iam esset concessa largitio et eius secutus effectus. [438] Et hoc est, quod egregie supra reperitur insertum, dominam quamlibet post spei largitionem et post osculi exhibitionem et amplexus fruitionem, si non sit ultra processum, sine blasmo posse largitis prioribus similia denegare petenti. Mea igitur postera non potest mihi obesse petitio, si me potiora merita tueantur.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
