# Liber Primus 1.21-25

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.21-1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.21

[6] Caecitas impedit amorem, quia caecus videre non potest unde suus possit animus immoderatam suscipere cogitationem; ergo in eo amor non potest oriri, sicut plenarie supra constat esse probatum. Sed hoc verum esse in amore acquirendo profiteor; nam amorem ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.
[7] Nimia voluptatis abundantia impedit amorem, quia sunt quidam qui tanta voluptatis cupidine detinentur quod amoris non possent retineri reticulis; qui post multas etiam de muliere cogitationes habitas vel fructus assumptos, postquam aliam vident statim illius concupiscunt amplexus, et obsequii a priore amante suscepti obliviosi et ingrati exsistunt. [8] Illi tales quot vident tot cupiunt libidini immisceri. Istorum talis amor est qualis est canis impudici. Sed nos credimus asinis comparandos; ea namque solummodo natura moventur quae ceteris animantibus homines ostendit aequales, non vera quae rationis differentia nos a cunctis facit animalibus separari. De talibus amantibus alibi dicetur.
Capitulum VI: Qualiter amor acquiratur et quot modis
[1] Nunc igitur sequenti restat loco videre quibus modis amor sit acquirendus. Et quorundam fertur narrare doctrina quinque modos esse quibus amor acquiritur, scilicet formae venustate, morum probitate, copiosa sermonis facundia, divitiarum abundantia et facili rei petitae concessione. [2] Sed nostra quidem credit opinio tantum tribus prioribus modis amorem acquiri, duos autem ultimos modos omnino credimus ab aula propulsandos amoris, sicut mea tibi suo loco doctrina monstrabit.
[3] Formae venustas modico labore sibi quaerit amorem, maxime si amorem simplicis requirit amantis. Simplex enim amans nil credit aliud in amante quaerendum nisi formam faciemque venustam et corporis cultum. [4] Horum autem amorem improbare non insisto, sed nec multum approbare contendo, quia inter incautos vel minus sapientes amantes amor diu latere non potest; ergo sua statim incipit incrementa nescire. [5] Divulgatus enim amor aestimationem non servat amantis, sed eius famam sinistris solet cauteriare rumoribus et poenitentem prorsus saepe reddit amantem. [6] Raro inter ipsos amor perdurat amantes, sed si inter tales amor forte quandoque remaneat, sua non potest pristina solatia capere, quia rumoris percepta suspicio custodiam facit cautiorem exhibere puellae, et omnem loquendi opportunitatem excludit, et sollicitos attentosque reddit cognatos amantis, et exinde inimicitia capitalis insurgit. [7] In talibus amor, quum non possit sua solatia capere, immoderata suscipit incrementa et in immanium lamenta poenarum deducit amantes, quia 'Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum'.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
