# Liber Primus 1.213-215

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.213-1.215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.213

[451] Homo ait: Lex quidem humana luctus tempora mulieribus observanda praefixit non quasi earum volens infirmitati consulere, sed humani generis cupiens providere utilitati, ut sanguinis non posset provenire turbatio vel diversorum simul genera commisceri. Nam ubi cessaret turbatio sanguinis, evidenter permisit apostolus mortuo viro alterius statim nuptias contrahere. Multo ergo magis et vobis ultra ipsius temporis metas amare conceditur.
[452] Mulier ait: Quamvis appetibile satis cunctis videatur amare, virginali tamen videtur plurimum obviare pudori. Nam, ut bene novistis, virgo cito perdit honorem, et eius fama modico rumore brevique dissolvitur aura. Immo nec mihi plena suffragatur aetas, ut amoris ancoram debita possim industria gubernare. Fertur enim quod ante plenam cuiuslibet pubertatem amor non potest firma stabilitate durare. Unde nullatenus mihi congruere videtur amare.
[453] Homo ait: Si aliqua prudenter amare curaverit, inani nunquam debet poenitudine remorderi, et in nullo suae famae poterit pati dispendium. Nam si prudentem virum atque discretum suo studeat amori coniungere, secreto conservabitur amor et nulli divulgabitur unquam, nullumque inde suus pudor poterit sentire gravamen. Quod autem de aetate dixistis locum sibi poterit in masculis conservare. Nam [et] masculus vix potest ante decimum octavum annum firmus amator exsistere. [454] Secus autem ipsa operante natura dignoscitur in mulieribus evenire; mulier enim ab anno duodecimo firma potest securitate et invariabili amare tenore. Quare autem aliud in femina quam in masculo ex ipsa natura contingat, evidenti potestis ratione videre. [455] Nam mulieris constantia inter ipsius pubertatis initia robore solidiore firmatur et invariabilis certissime perseverat, et ipsius Veneris citius ei actus natura concedit quam maribus ipsis, et hoc ideo contingit quia in mulieribus frigiditas dominatur, masculis naturalis est inserta caliditas; et quod frigidum est citius sibi modica caliditate adiuncta calescit quam si caliditati caliditas aggregetur. [456] Quod tali potest exemplo patere. Nam, si in argenteo vel alterius vase metalli alicuius calidi substantia ponatur, maiori et citius vas metallinum incipit calore fervere quam vas ligneum, si calidissimus in eo liquor mittatur. Praeterea mulieres citius senio conteruntur quam masculini sexus vigore detenti, et ideo non est mirum si citiori constantia solidentur. [457] Nam omnium rerum saecularium quae vita vel spiritu vegetantur, talem possumus aspicere casum quod, quanto res quaelibet citius natura ministrante perficitur, tanto velocius aetate ipsa eadem operante consumitur, quo simpliciter quasi converso eadem in aperto veritas apparebit.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
