# Liber Primus 1.216-217

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.216-1.217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.216

[458] Mulier ait: Haec, quae [in] physicalibus rationibus mihi narratis, vobis indiscussa relinquo, nullius medela responsionis adhibita. Physicalis enim nunquam mihi sedet inquisitio rei, nisi quum aegrotat infirmus, et ideo illam expedit silentio praeterire. Sed vestra mihi suasione consulitis sapienter amare; quod qualiter valeam adimplere consilium non est mihi penitus expeditum. [459] Nemo enim ita grandis simulator invenitur amoris vel tam fraudulenter amare, qui quum ipsius Cupidinis attingitur armis, eius fides cunctis non appareat explorata, et nullius plicae macula vitiari, et qui suas non studeat improbitates obtegere. Quamvis enim prorsus sit animi fallacis amator et amoris studeat ingenio suo dehonestare militiam, tempore tamen voluptatis instantis per omnia suis actibus se verum mentitur amantem et animo fallaci nititur credentis fallere fidem. [460] Cuius igitur industria in tanta sibi veritatis imagine posset praecavere et latentes agnoscere fraudes? Vix enim ista perfecte posset sapientia Salomonis praevidere vel Catonis praenotare peritia. Nam, etsi alicuius astutia mulieris, quae aliquantulum in aetate processerit et Cupidinis iam persenserit arma, talibus quandoque sufficiat fraudibus obviare, mihi tamen ad istud non suffragatur aetatis auxilium, nec experientia sum edocta.
[461] Homo ait: Verba quam plurimum confertis admiranda. Quae namque posset falsitas in argento latere, si ab argentario fortiter lapide confricetur vel ignis purgatione probetur? Sicut enim in igne ac lapide auri et argenti veritas exploratur, sic cuiusque diu pro amore luctando fides et veritas demonstratur. Nec enim in mundo vivit tam modicae sapientiae domina vel domicella, cui, si dominarum vel domicellarum numero computetur, non sit facilis eius fidei et veritatis agnitio, qui quaerit amari, si ipsa in amoris investigatione procedat. [462] Sunt tamen quam plurimae dominae vel domicellae, quae mendaciter sibi nomen usurpant, se dominas vel domicellas ex eo solo falliciter esse credentes, quod a nobiliori sunt sanguine propagatae vel viro nobiliori coniunctae, quum sola morum probitas et sapientia feminas constituat tali nomine dignas. Unde non immerito saepissime reperitur incauta circumventa iuventus, quum sanguini attribuitur quod est sapientiae proprium et probitatis. [463] Non ergo debet statim mulier petentis annuere voluntati, sed infinitis eum primo caute ditare promissis et cum competenti moderatione bona differre promissa, et, ut eius fidei puritatem agnoscat, debet quandoque a promissis prioribus se prorsus annuere alteratam et nolle quod promiserat adimplere. Nullus enim tam cautus invenitur et ingeniosus amator, si diu sibi fructus differantur amoris, et quandoque plurima sit ad tempus sponsione deceptus, qui vel ex eo probus non fiat vel eius non appareat in aperto dolositas. [464] Nam si propter variationes eum viderit ab incepto desistere vel mulieris statum sinistris rumoribus diffamare vel suam in pecuniae promissione fiduciam ponere, praesumere debet quod non sit fidus amator. Sed, si eum in diutina noverit probatione proficere, longa non debet dilatione tardare promissa, ne suum sibi sentiat minime prodesse laborem. [465] Physicalis autem rei et scientiae cuiuslibet habere doctrinam nihil cuiusquam deperire poterit bonitati, sed ex cuiuslibet scientiae fructu hominis probitas incrementa cognoscit, et semper sumit sapientis prudentia augmentum. Et amoris vos monet evidenter auctoritas eligere sapientis amorem et non sapientis penitus declinare.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
