# Liber Primus 1.220-221

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.220-1.221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.220

[476] Mulier ait: Inaudita et incognita verba profertis, et quae vix ab aliquo credibilia iudicantur. Miror enim si in quoquam tanta sit abstinentia carnis inventa, ut unquam voluptatis promeruerit impetum refrenare et corporis motibus obviare. Monstrosum namque iudicatur a cunctis, si quis in igne positus non uratur. [477] Si quis tamen in hac fide quam dicitis fuerit amoris puritate repertus et in praefata quam dixistis continentia carnis, huius laudo et plenius confirmo propositum et ipsum censeo omni honore dignissimum; mixtum tamen amorem nullo modo damnare contendens, quo mundus fere fruitur universus. [478] Sed licet uterque sit amor electus, vos tamen neutrius decet affectare militiam; clericus enim ecclesiasticis tantum debet vacare ministeriis et omnia carnis desideria declinare; ab omni enim debet delectatione alienus exsistere et suum prae omnibus corpus immaculatum Domino custodire, quum tanta fuerit a Domino dignitatis et ordinis praerogativa concessa ut eius carnem et sanguinem propriis mereatur manibus consacrare, et suis sermonibus peccantium crimina relaxare. [479] Nam, si ad carnis lapsum meum videretis animum inclinare, vos tamen ex indulto a Domino vobis officio me a conceptis teneremini erroribus revocare, et in cunctis mihi castimoniam suadere, et talia de vobis exempla monstrare, ut libera voce possitis aliorum crimina castigare. Primo namque iuxta evangelicam veritatem proprio trabem gestans in oculo ipsam debet prius eiicere quam de fratris oculo festucam conetur evellere. [480] Derisui enim humano generi patebit, si pariter ligatus colligatorum studeat vincula relaxare. Non est ergo mulieribus tutum illos carnis contagio maculare quos Deus sibi elegit ministros, et puros voluit in cunctis atque castos suis obsequiis conservare.
[481] Homo ait: Quamvis clericorum sim sorti coniunctus, homo tamen sum in peccatis conceptus et carnis lapsui sicut et ceteri homines naturaliter pronus exsistens. Licet enim Dominus in suis ministeriis et verbi nuntiatione divini clericos sua voluit fungi legatione et honore ipsos magno gravavit, eorum tamen in hoc noluit condicionem facere meliorem, ut carnis ab eis stimulum et peccati fomitem removeret. [482] Unde non credo ipsos Deum maiori voluisse carnis abstinentia colligare et duplici eos sarcina fatigare. Quare igitur magis clericus quam quilibet laicus castimoniam tenetur corporis conservare? Nec enim soli clerico corporalem credatis delectationem inhibitam, quum cuilibet etiam christiano praecipiatur a Deo ab omni suum corpus immunditia custodire et carnis desideria penitus evitare. [483] Ergo aeque laicum sicut et clericum vestra posset argutio remonere. Nam proximum admonendi et eius ab erroribus animum revocandi non tantum clericis a Deo creditur attributa potestas, sed etiam cuilibet christiano a Domino ista necessitas iniuncta probatur. Sic enim evangelicae veritatis disciplina edicit: 'si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum' etc. Non enim dixit 'si peccaverit in clericum frater suus', sed generali est sermone locutus tradere volens singulis generale mandatum. [484] Bene enim facit clericus et bene laicus si ab omni saeculari delectatione abstineat et in bonis operibus proximorum corda confirmet. Confiteor tamen et negare non possum quod clericus ex iniuncto sibi officio quadam specialitate tenetur ut in divina domo vel populo adstante viam veritatis annuntiet, et ad veram catholicam fidem plebem suam admonendo confirmet. [485] Quod si negligenter omittat, aeterna nunquam poterit vitare supplicia, nisi forte poenitentiae delictum fructigerae medicina contemperet. Si vero in linguae opere suum recte gerat officium, ab hoc est onere liberatus. Nam alia commissa crimina nequaquam in eo gravius quam in quolibet laico vindicantur, quum ita[que] carnis incentivo naturaliter instigetur sicut et reliqui universi mortales. [486] Et hoc est quod evangelica clamat auctoritas; videns enim Dominus suos clericos iuxta humanae naturae infirmitatem in varios lapsuros excessus, ait in evangelio: 'Super cathedram Moisi sederunt scribae et pharisaei; omnia quaecunque dixerint vobis servate et facite, secundum autem opera illorum nolite facere', quasi dicat: 'Credendum est dictis clericorum quasi legatorum Dei, sed quia carnis tentationi sicut homines ceteri supponuntur, eorum non inspiciatis opera, si eos contigerit in aliquo deviare.' [487] Sufficit ergo mihi, si altari assistens meae plebi Dei studeam verbum annuntiare. Unde, si ab aliqua petam muliere amari, sub clericali me non potest praetextu repellere; immo inevitabili vobis necessitate probabo quod magis in amore clericus quam laicus est eligendus. Clericus enim in cunctis cautior et prudentior quam laicus invenitur, et maiori moderamine se suaque disponit et competentiori mensura solitus est omnia moderari, et quia clericus omnium rerum scientiam habet scriptura referente peritiam. [488] Unde potior ipsius quam laici amor est iudicandus, quia nil in mundo tam necessarium invenitur quam omnium industria rerum amorosum esse peritum. Et idec si alias me vestro dignum amore noveritis, hac me causatione non recte potestis abiicere, quod me clericorum videtis militiae deputari.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
