# Liber Primus 1.222-223

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.222-1.223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.222

[489] Mulier ait: Miranda sunt plurimum dicta vestra, quibus asseritis non magis clericum quam laicum mundi voluptates exercendo puniri, quum in sacris scriptis reperiatur insertum quod quanto cuiusque maior est ordinis et dignitatis praerogativa viventis, tanto maior est ipsius delinquentis occasus. Sed etsi non maius in clerici amore quam laici ponamus versari delictum, aliud tamen est quod vehementer feminis clerici contradicit amorem. [490] Nam quum amor de sui natura corporis placabilem et pulchrum quaerat ornatum, hominemque tempore congruo sua cunctis exigat largiri paratum, et contra rebelles animosum et omnimoda in proelio strenuitate gaudentem et bellorum assiduo labori suppositum, clericus quidem muliebri apparet ornatu vestitus et capite deformiter incedit abraso, neminem potest largitatis praemiis adiuvare, nisi bona velit aliena surripere, et continuo reperitur otio deditus et ventris solummodo mancipatus obsequiis; [491] et ideo, si adversus alicuius probitatis feminam aliquid de amore sit ausus exprimere, in ipso suae locutionis primordio prudenter debet ab ipsa muliere compesci et ignominiosam ac verecundam meretur pati repulsam, ut non solum ipse rubore perfusus ab huiusmodi cogatur illicitis abstinere, sed alii similem verentes ruborem timeant similia postulare. Multi enim magis propter mundanam verecundiam prohibita vitant atque nefanda committere quam propter aeternae mortis evitanda supplicia.
[492] Homo ait: Verum est quod dicitis, quod quanto maior alicuius dignitas invenitur, tanto maior est delinquentis occasus non quidem quo ad Deum sed quo ad male loquentis vulgi opinionem. Magis enim ad unius clerici modicum valde commissum universus populus concitatur et eius delictum exagerat vitamque blasphemat, quam si mille de populo reperiantur immanissima scelera commisisse. Quod quare contingat, ad praesens vobis recitare subsisto. [493] Muliebris autem indulta clericis cultura mihi nullatenus potest esse nociva, quia talis secundum ordinem ab antiqua prudentia patrum mihi mandatur ornatus, ut habitu etiam et incessu ab aliis hominibus clerici distinguantur. Unde si in re tam modica patrum praecepta subverterem sive mandata negligerem, nec vos credere deberetis me vestris quasi alienigenae maioribus obsecundare mandatis, et praeterea mihi possetis obiicere: 'Vade, apostata, et tui ordinis manifeste transgressor exsistens.' [494] Quod autem de largitate dixistis, ex magno videtur erroris fomite processisse. Nam, quum ab ipso veritatis auctore largitas universis praedicetur hominibus, et avaritiae prorsus cunctis sit inhibita via, nescio qua fronte vos quaeritis clericis largitatis opera denegare, nisi de illis forte clericis vestros velitis interpretari sermones quos mundo penitus et mundi rerum proprietati renuntiasse constiterit. [495] Sed nec in illis, veritate subtiliter inquisita, vestra videtur sententia veritate subnixa. Proeliorum autem actus a Deo nobis est interdictus, et hoc ideo ut a sanguinis effusione manus semper valeamus innocentes habere, ne propter sanguinis effusionem ab eius ministerio repellamur indigni. Nam sanguinis effusione pollutus divino repellitur ministerio. [496] Unde rex David sanctissimus Domino templum aedificare non potuit, quia humanum effuderat sanguinem; sed ab ipso Domino audivit: 'Non aedificabis mihi templum, quia vir sanguinis es.' Nam si mihi haec ratio non obstaret, nil in orbe mihi resideret acceptius quam actus bellicos exercere et cordis audaciam demonstrare. [497] Quod vero de ventris voluistis obsequio recitare, nulla potest mihi ratione nocere, quia nec laicus potest nec clericus reperiri, masculus nec femina nec parvulus vel adultus, qui ventris non inveniatur libenter inservire ministeriis. Sed, si illud immoderate ab aliquo fiat, coram Deo et omni homine tam laicis quam clericis constat esse perniciosum et omnimoda reprehensione dignissimum. [498] Nec enim propter otia multa, quibus clerici deputantur, est contra eos ventris ingluvies praesumenda. Nam si propter otia magis in aliquo ventris obsequia praesumuntur, super omni ratione viventi de mulieribus talis esset omnibus praesumptio violenta, quum ipsae semper in continua et corporali quiete morentur. [499] Immo magis contra feminas quam contra clericos vel laicos potest in hac parte inspecta veritate praefiniri, quia ventri primo mulier quam masculus contra Dei mandatum legitur obsequia praestitisse et Dei praecepta propter gulam fuisse transgressa. Immo nec ipse masculus ventris unquam ministerio deservisset, nisi forte primitus ab ipsa muliere fuisset nimia suasione compulsus et ipsa instigante deceptus.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
