# Liber Primus 1.224-228

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.224-1.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.224

[500] Mulier ait: Si ex meis dictis vester sit animus concitatus, mihi soli debetis proverbia convitiosa rependere, et pro unius offensa contra omnes non decet vos mulieres generaliter desaevire. Nam, quod mulier primo fuit propter gulam divina transgressa mandata, hoc fecit daemonis calliditate decepta non quasi ventris appetitum cupiens effrenare, qui nullus erat, sed tanquam stulta decipientis daemonis dicta credendo, boni cupiens et mali Domino prohibente scientiam possidere.
[501] Homo ait: Quare ergo mulier primo fuit in cibi assumptione tentata quam masculus, quum maiori de masculo fuisset daemoni victoriae reputatum, nisi quia proniorem ad gulae appetitui concedendum mulierem quam masculum praevidebat?
[502] Mulier ait: Hoc ideo contigit, quia mulieres omnia facilius credunt ex ipsa natura quam masculi. Innocentes enim inveniuntur et simplices et ideo credunt omni verbo. Unde videns daemon masculum non tam facilem et pronum omnia credere, quia callidus et dolosus in cunctis exsistit, suam ad mulierem voluit tentationem emittere. Nam si incepisset a viro tentatio et in eo omni prorsus caruisset effectu, suum viri exemplo mulier animum confirmasset.
[503] Homo ait: Super praesenti articulo cito nobis disputandi materia non deesset, et ideo hac verborum altercatione dimissa ad principale mihi peto propositum responderi. Nam a vobis obiecta superius nullo mihi videntur iure contraria.
[504] Mulier ait: Etsi forte vos propria merita constituant tali dignum amore, aliud tamen viam vobis praecludit amandi. Est namque alius tam probitate quam genere vobis coaequalis nec in obsequiorum voluntate dissimilis, qui servitiis solummodo petit amorem, lingua tamen illud indicare recusat, qui etiam meritissime vobis in amore praefertur. [505] Nam qui spem suam totam atque fiduciam im meae fidei puritate disponit et importuna me non inquietat instantia, sed ex mea tantum liberalitate spem suam capere confidit effectum, magis apud me censetur id meritus impetrare quod cupit quam qui dictis expresse cordis mihi secreta vulgavit et totam spem suam in sermonis facundia collocavit, magis scilicet de proprii sermonis nitore ac verborum duplicitate quam de mei arbitrii sinceritate confisus. [506] Potius enim iudex illius litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
