# Liber Primus 1.234-235

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.234-1.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.234

[525] Mulier ait: Poenas magnas et graves, quas dicitis imminere, angustias patienter sustinere debetis propter bona, quae grandia postulatis; non enim potest bonum plenarie cognosci nisi mali prius percepta notitia. Quod autem dicitis mulierem indutias debere sapienter modificare petenti, verum est ubi mulier firmiter concepit amare. Ubi autem ipsa plenum habet petentem non amandi propositum, pulchre debet atque prudenter et curialiter ipsum suo sermone reiicere et eius animum nullius dicti asperitate turbare vel aliqua promissione suspendere. [526] Ergo quum vos non amandi immutabilis mihi dispositio perseveret, molestum vobis esse non debet, si ego recusem vos fallaci dilatione frustrare. Sed ut istud aegre vester non perferat animus, non amandi vobis edissero causam, quia scilicet amori sum alterius colligata et indissolubilibus illigata catenis.
[527] Homo ait: Dulcissima mihi saperet cuiuslibet angustia poenae, si aliqua indicia futuri boni perpenderem. Sed quod dicitis vos alterius amore ligari, credo vos indubitanter petere fugam et loquendi vobis mihi penitus obstruere viam, quia mandatum tradit amoris ne aliquis alterius idonee copulatam amori scienter subvertat. Sed quum istud nullius indicii valeam argumento praesumere rei huius non immerito alienus exsistens, non videor mandati transgressor amoris. [528] Sed etsi in veritate cognoscerem amori vos alterius obligari, et crederem vos amori minus idonee copulari, si meis possem vos sermonibus a tali copula removere, nunquam ex hoc credo amoris me praecepta corrumpere sed eius fideliter parere mandatis; quia illud amoris praeceptum, de quo praesenti disputatione narramus, de idonee loquitur copulatis. [et hoc ostendit adverbium idonee, quod ibi expressius exaratur]. [529] Minus autem idonee tunc femina copulatur amori, quum hominis probitas non aequaliter mulieris probitati respondet, vel quum pura cordis non aequaliter utrinque procedit affectio. Sed etsi plenius scirem vos idonee copulatam amori, quamvis me amorem a vobis non deceret exposcere, amoris scilicet istud inhibente mandato, mihi tamen, ut credo, licitum esset implorare ut ex vestra concessione mihi pro vobis cor bonum liceat habere, et ut vos mea laudabilia facta suscipiendo laudetis, et, si minus provide in aliquo deviavero, secreta me correptione debeatis arguere. Ergo si alicuius estis amore ligata, quod nullatenus credere possum, subtiliter disquirat prudentia vestra an talis vobis amor exsistat idoneus.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
