# Liber Primus 1.236-238

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.236-1.238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.236

[530] Mulier ait: Fidem quidem huius plenarie facere veritatis nisi propria vobis assertione non possum, quia nemini sui licet amoris pluribus aperire secreta, amoris hoc traditione docente. Unde credo esse penitus inurbanum vos in hac parte dicere meis vel alterius dominae fidem non esse habendam sermonibus. [531] Cor autem bonum habere vobis largiri esset concedere nihil, nam illud ex vestro solummodo procedit arbitrio; laudabiliter tamen a vobis facta libenter laudare promitto. Correptionis autem officium non assumam, quia illud amantibus dumtaxat debetur obsequium. [532] Utrum autem idonee copulentur amori non est cognoscere leve, nec multum decere videtur utrinque amore librato huiusmodo inquisitioni insistere, nisi nimia supradictorum appareat inaequalitas manifesta, et mulieris in his admonitio non valeat aliquem sentire profectum. Deus igitur vobis tribuat quod vestrae possit esse placitum voluntati, et inde nunquam aliquis probus valeat sentire iacturam.
[533] Quoniam tamen ex his, quae mecum adinvicem contulistis, vos plurimum exercitatos in amoris doctrina cognosco, super quodam amoris negotio vestrum exquiro consilium. Nam quum mulier quaedam mirae probitatis industria duorum amorem petentium alterum vellet ex propria electione repellere et alterum prorsus admittere, taliter in se ipsa amoris est partita solatia. Ait enim: 'Alteri vestrum mei sit pars superior electa dimidia, et pars inferior sit alteri designata petenti'. [534] Quorum uterque morae cuiuslibet intermissione reiecta propriam sibi partem elegit, et uterque potiorem se partem elegisse fatetur et altero se digniorem in amoris perceptione pro dignioris partis electione contendit. Praenarrata vero mulier suum nolens improvide praecipitare arbitrium, litigantium consensu, uter istorum sit potior in eo quod postulaverat iudicandus, meo quidem quaerit iudicio definiri. Quaero igitur, quis vobis videatur in sua magis electione laudandus.
[535] Homo ait: Quum a vobis petam amari, et vos mihi non amandi occasionem rependitis, nulla debet inurbanitas reputari, si nocivam mihi causationem modis studeam quibuslibet removere vel propriis illam irritare sermonibus. Praeterea nil amantis alicuius iuri cognoscitur derogari, si meos improvidos actus vestra velit coercere prudentia. Studeatis igitur agere quod debetis, quia nunquam a vos amandi proposito segregabor.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
