# Liber Primus 1.242-243

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.242-1.243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.242

[550] Mulier ait: Licet opinio vestra multis videatur rationibus impugnari, quia tamen omnimoda cernitur aequitate iuvari et rationabiliori firmitate vallari, meo iudicatur arbitrio comprobanda et tanquam subnixa veritate sequenda. Sed adhuc me non piget super alio quodam negotio plenitudinis vestrae consilium explorare. [551] Cuiusdam enim mulieris nobilis amator quum in regiam esset expeditionem profectus, falsis inter omnes ferebatur rumoribus ipsum decessisse; quo percepto et subtiliter inquisito consuetam et rationabilem gessit tristitiam, et quam pro mortuis credidit debitam amorosis; deinde alii se copulavit amori. [552] Post modica vero temporis elapsa curricula revertitur primus amator et solitos sibi quaerit exhiberi amplexus; secundus autem exhiberi contradicit sibi amator. Dicit enim quod secundus est amor perfectus atque libratus utrinque. Ergo neuter amantium suo sine culpa debet amore privari. [553] Nam et si primo praesente amoris instinctu mulier alterius amatoris postularet amplexus, quamvis talis amor alteri exsistat iniuriosus, mulieris tamen qualis qualis poterit excusatio esse, quod amoris hoc fecerit incitatione compulsa. Amare etenim alibi nemo potest, nisi ubi spiritus trahit amoris et voluntas cogit, unde merito et hic secundus amator debet in sua firmitate durare.
[554] Homo ait: Instantis quidem enodatio quaestionis ex mulieris potius pendet arbitrio vel voluntate quam ex regularis intellectu praecepti vel amoris speciali mandato. Credo namque dominam illam, de qua praesenti confabulatione narramus, recte agere, si se ipsam penitus priori restituat amatori, si quocunque tantum adversus eum vinculo movetur affectionis. [555] Quod si nullus adversus eum nec etiam modicus in ipsa spiritus movetur amandi, dico tamen adhuc ipsam suam violenter debere cogere voluntatem ad id petendum, quod maxima primitus aviditate suscepit et cordis desiderio comprobavit. Summae namque sapientiae est aliquem suum animum ab eo, cui errando consenserat, revocare. Nec istud iuste poterit secundus amator iniuriae propriae reputare, quia nil sibi creditur deperire, si, quod alterius est facti fuerit consecutus errore, illud errore comperto relinquat. [556] Sed, si ipsa viderit suam voluntatem nullius coactionis sentire fomenta et exstinctum adversus amantem primum spiritum reviviscere non posse cognoverit, amantem potest servare secundum. Nam dicere quod ad primum debeat praecise redire, nisi hoc faciat amoris compunctione suasa, esset asserere turpe et amoris praecepta fraudare. [557] Non autem mihi obstare potest regula quam dixistis, neminem amore suo debere sine culpa privari, quia primus eam pro se introducit amator, qui suo sine culpa invenitur amore privatus. Praedictae igitur amoris regulae intellectum a iuris peritis amandi taliter subaudiri percepi, ut, quod dicitur 'sine culpa' intelligatur 'vel sine alia iusta causa'. [558] Ergo non potest recte procedere, quod dixistis, mulieri licere unius amore contempto alterius se amori coniungere, nisi ad hoc amoris compunctione cogatur; sed si aliquis eius studeat subvertere fidem, eum curialiter conetur reiicere; si nimia fuerit instantis improbitas, ultimo sibi loco respondeat quod alterius se iam colligavit amori, eius autem dictis corde non debet annuere nec eius narrationes recolere nec personae gestus imaginari, nec de eo saepius cogitare, ne propter mulieris defectum amoris pateat subintrandi materia et eius animum advertendi. [559] Nam si ex assidua et immoderata de aliquo cogitatione cum delectationis actuum imaginatione suam in muliere amor non sumit originem, in aeternum novum alterius amorem non curabit appetere.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
