# Liber Primus 1.244-250

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.244-1.250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.244

[560] Mulier ait: Vestra mihi placent in utraque dubitatione responsa, quia omni videntur doctrinae sapientia roborari. Ut cunctis igitur ex confabulatione prolixa male suspicandi tollatur occasio, placet ut hic sumat nostra disputatio finem.
[561] Homo ait: Placet mihi multum quod asseritis. Sed postquam in hoc vestro paretur arbitrio, rogo ut et vos primitus in quodam mihi sitis in respondendo benigna: utrum scilicet amator qui ad aliam accessit feminam, non tamen ipsam amandi vel priorem deserendi affectu, debeat amoris amissione puniri. Videtur quod, quidquid unus facit amantium, si in eo facto amandi non est attenuatus affectus, illud debet patienter tolerare coamans et sua ipsum increpatione corrigere.
[562] Mulier ait: Nec ego quidem in hoc vobis ero avara responso. Miror tamen cur in hoc vestra potuit prudentia dubitare, quum amoris evidenter regula doceatur quod amans pudicitiam tenetur amanti conservare; unde non immerito ex ipsius rationabili intellectu mandati coniicio quod in articulo praesenti amans sit amoris amissione multandus, et sufficere satis credo istud esse amoris mandato prohibitum. Credo tamen coamanti licere, si velit, delinquentis excessibus indulgere.
[563] Homo ait: Dura mihi plurimum videtur interpretatio vestra; tantae tamen auctoritati timeo refragari. Sed adhuc inquietat animum secunda dubitatio talis, utrum amoris amissione multetur amator, si ad aliam accessit non amandi affectu, eius tamen nullum habuit voluntas effectum. Videtur enim quod ob tam modicum excessum non debet tam gravem iacturam sustinere, quum aliter coamans nullam persenserit iacturam.
[564] Mulier ait: Et iste quoque meretur superiori sententia condemnari, nisi forte poenitudo spontanea delicti et secura omnimoda fidei confirmatio delinquentis animum mitigent coamantis. Non enim iuxta praeceptum amoris castitatem videtur amanti servasse, cuius impudicus conatus mentem detegit impudicam.
Capitulum VII: De amore clericorum
[1] Quoniam igitur in superioribus de tribus hominum gradibus, scilicet plebeiorum, nobilium et nobiliorum, tractatum constat haberi, et inter ipsius tractatus initia de nobilissimorum id est clericorum gradu mentionem recolimus habuisse, de ipsorum breviter tractemus amore, et unde quarti gradus nobilitas processit hominibus videamus. Clericus ergo nobilissimus iudicatur ordinis praerogativa sacrati, quam nobilitatem ex Dei constat gremio processisse et divina clericis voluntate fuisse largitam, ipso eodem testante, qui dicit: 'Qui vos tangit, me tangit', et 'Qui vos tangit, pupillam mei oculi tangit'. [2] Sed quo ad hanc nobilitatem ad amorem clericus spectare non potest; hac enim nobilitate inspecta clericus non debet amoris operibus deservire, sed omnem carnis delectationem tenetur penitus declinare, et ab omni corporis inquinamento immaculatum se Domino custodire, cuius creditur gestare militiam. Clerico igitur nobilitatem non sanguinis propinat origo, nec saecularis valet removere potestas, sed ex Dei gratia tantum concessa probatur et eo ministrante largita, et a Deo solo huiusmodi possunt nobilitatis pro sui tantum excessibus privilegia denegari. [3] Unde manifeste apparet clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non posse. Ideoque satis videretur ineptum, si secundum ipsius gradus dignitatem et ordinis nobilitatem de ipsius tractaremus amore. Ab omnibus igitur clericus amoris actibus alienus exsistat, et omnis corporalis immunditia eum relinquat, alias enim sua speciali et a Deo sibi nobilitate largita merito privatus exsistat. [4] Quia vix tamen unquam aliquis sine carnis crimine vivit, et clericorum sit vita propter otia multa continua et ciborum abundantiam copiosam prae aliis hominibus universis naturaliter corporis tentationi supposita, si aliquis clericus amoris voluerit subire certamina, iuxta sui sanguinis ordinem sive gradum, sicut superius edocet plenarie de gradibus hominum insinuata doctrina, suo sermone utatur et amoris studeat applicari militiae.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
