Latin
Lines 1.255-1.257
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.255-257
Not analysed yet
[10] Mulier quam amoris respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento. Si enim tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis. [11] In tali namque mercimonio ille dicitur competentiori foro mercari, qui quod optat pretio minori consequitur. Vilius enim venalitati res exposita comparatur, quam si venditor ab emptore rogetur. Heu dolemus, quia dominarum honorabile nomen meretricio cernimus opere profanari! Universae igitur armentur dominae probiores, [si], quum sua iura videant ab indignis feminis usurpari, et tam nefanda studeant scelera vindicare, ne tantae perditionis exemplum diutius per orbem valeat divagari.
[12] Non ergo te decipiat fallax cutis feminae circumspecta vel mulieris degenerantis origo, cuius priora blandimenta omni melle sunt dulciora, quia ipsius extrema plus felle vel absinthio reperiuntur amara. Quando enim vides mulierem alicuius benefacta recolere, qui suae plurima fuerit largitus amanti, vel eam videris alterius ornamenta laudare vel suarum rerum pignorationem esse factam queratur vel sub aliqua verborum palliatione aliqua petat ornamenta, ab eius te plurimum oportet artibus praecavere; haec enim non amare sed pecuniam haurire desiderat. [13] Sed etsi aliud tibi super praesenti articulo non possit facere fidem, amoris tamen regulae nobis doctrina demonstrat amorem et avaritiam in uno simul hospitio cohabitare non posse. Si enim amor largientis sola gratia derivetur et non gratis alicui concedatur, non erit amor sed fallax figmentum amoris atque profanum.
[14] Licet ergo raro gratiosus amor valeat inveniri, quia multas ardor dehonestat avarus, studeas tamen summo labore coamantem quaerere talem, cuius fidem nec magna superveniens inopia rerum nec adversitas iniqua consurgens tibi [eam] possit facere alteratam. Nam si captus fueris amore feminae cuiuscunque fallacis et ditari quaerentis, illius nunquam consequeris amorem, sed vulpino decipieris ingenio quia, quum falsos tibi nutus extorquendi causa demonstrabit amoris, venti te aura ditabit inani, sibique largiendi tibi provocabit ingenium. [15] Et postea quidquid in orbe carius possidebis, videbitur tibi modicum pro impensi nutus fallacis honore conferre, et sic mulieris captus ingenio ad inopiae compelleris litora navigare et in omnium devenire contemptum. Nihil enim tam contemptibile cunctis per orbem constat hominibus, quam pro carnis opere Venerisque solatio propriam aliquem dissipare substantiam. [16] Qualis ergo sit amor, qui pretii quacunque venalitate concedatur, apertissime tibi potest ex pagina liquere praesenti. Unde hoc tibi praeceptum semper servabis, amice, ut, quandocunque aliqua praesumptione cognoveris mulierem solidorum esse coacervationi sollicitam, inter ipsa cognitionis initia illam sis evitare sollicitus et eius te insidiis nullatenus obligare. [17] Nam si eius volueris obsecundare sermonibus eiusque plenius agnoscere fidem, propria te invenies cogitatione frustratum, quia fidem eius et propositum nulla poteris indagatione cognoscere, nisi quum plena fuerit cruoris hirudo et te semivivum divitiarum exhausto cruore dimittit. Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi. [18] Maius enim est avarae mulieris ingenium quam antiqui fuerit hostis primi parentis animum callide subvertentis astutia. Unde te omni oportet ingenio praecavere, ne talis valeas mulieris insidiis supplantari, quia femina talis non amare sed tuis quaerit divitiis abundare. Si talium quidem correctioni vellemus insistere et earum vitam et facta recolere, primitus nostrae vitae tempora pertransirent quam scribendi materia nobis deficeret copiosa. [19] Non autem haec asserimus quasi honorabilium volentes mulierum generi derogare, sed earum cupientes arguere vitam, quae reverendi mulierum coetus suis turpiter actibus non erubent dehonestare militiam et sub amoris commento profanare. Absit enim nos unquam velle vel posse laudabilium feminarum actibus insidiari vel eis in aliquo praesenti derogare libello, quia per eas ad benefaciendum mundus disponitur universus, et divitibus rerum abundantia crescit, egenorum abundanter inopiae providetur, et ad viam rectitudinis reducuntur avari viamque largitatis cognoscunt. [20] Immo laudum decoratae virtute cuncta quae in mundo bona fiunt occasionem praestant agendi. Haec igitur, Gualteri, quae opulenta tibi brevitate notamus, si assidua lectione perceperis, facile non eris fallacis mulieris ingenio circumventus.