# Liber Primus 1.26-28

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.26-1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.26

[8] Sapiens igitur mulier talem sibi comparare perquirat amandum qui morum sit probitate laudandus, non autem qui mulierum se more perungit vel corporis se cultu perlustrat. Non enim potest virili congruere formae mulierum se more ornare vel corporis ornatui deservire. Tales etiam mirificus Ovidius redarguendo notavit:
'Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti, Fine coli modico forma virilis amat.'
[9] Sed et si mulierem videris nimia colorum varietate fucatam, eius non eligas formam nisi alia vice primo ipsam extra festiva diligenter aspicias, quia mulier in solo corporis fuco confidens non multum solet morum muneribus ornari. Sicut igitur in masculo diximus, ita credimus in muliere non formam tantum quantum morum honestatem sectandam. [10] Cave igitur, Gualteri, ne inanis te decipiat mulierum forma, quia tanta solet esse mulieris astutia et eius multa facundia quod, postquam coeperis eius acquisitis gaudere muneribus, non videbitur tibi facilis ab ipsius amore regressus. [11] Morum probitas acquirit amorem in morum probitate fulgentem. Doctus enim amans vel docta deformem non reiicit amantem, si moribus intus abundet. Qui enim probus invenitur et prudens nunquam facile posset in amoris semita deviare vel suum coamantem afficere turbatione. [12] Sapiens igitur, si sapientem suo connectit amori, suum amorem in perpetuum facillime poterit occultare, et sapientem coamantem sapientiorem sua solet exhibere doctrina, et minus sapientem sua consuevit moderatione reddere cautiorem. [13] Mulier similiter non formam vel cultum vel generis quaerat originem, quia 'Nulli forma placet, si bonitate vacet'; morum atque probitas sola est quae vera facit hominem nobilitate beari et rutilanti forma pollere. [14] Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam. [15] Sed plures quidem sunt qui ab ipsis primis nobilibus sementivam trahentes originem in aliam partem degenerando declinant: 'Et si convertas, non est propositio falsa'. Sola ergo probitas amoris est digna corona.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
