# Liber Primus 1.34-36

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.34-1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.34

[28] Mulier ait: Tui videntur falsitatem continere sermones, quia, quum mihi non sit pulchritudinis forma decora, me quasi super omnes formosam mulieres extollis, et quum sim ornatu sapientiae destituta, me tanquam prudentem tua verba commendant. Mulieribus enim ex plebe trahentibus originem sapientia non debet summa requiri.
[29] Homo ait: Consuetudo est sapientum ut nunquam suam formam vel probitatem ore proprio fateantur, et ex hoc eorum manifeste probitas denotatur, quia tam caute suis prudentes consueverunt sermonibus uti, ut nunquam illo vulgari iuste valeant proverbio denotari, quo fertur omnem in ore proprio sordescere laudem. [30] Cuius proverbii tu quoque tanquam sapiens volens evitare sententiam te aliis tantum laudandam relinquis; tot enim sunt qui tuas insistant extollere laudes, quod nunquam dicere fas esset quod quaecunque persona vellet falsa narrare. [31] Nam et qui te gentis tuae ratione non diligunt de te attente laudes referre cognovi. Sed et si credas non esse formosam, ex hoc me verum reputare debes amantem, quum tua mihi formositas videatur aliarum omnium summittere formas; amor enim deformem quoque mulierem tanquam valde formosam representat amanti. [32] Dixisti etiam te ex vili generi ortam. Sed in hoc longe maioribus te dignam fore laudibus ostendisti et maiori nobilitate gaudere, quum nobilitatem tibi non generis vel sanguinis propinavit origo, sed sola probitas et compositio morum digniori te nobilitatis specie ditaverunt. [33] Nam homines universos ab initio prodidit una natura, unaque omnes usque ad hoc tempus tenuisset aequalitas, nisi magnanimitas et morum probitas coepisset homines nobilitatis inaequalitate distinguere.
[34] Mulier ait: Si tanta sum nobilitate praeclara ut tuis niteris sermonibus indicare, et quum sis plebeius, aliquam de plebe tuo studeas amori coniungere, et ego nobilis amorem mihi ex nobilitate requiram. Nobilitas enim et popularitas in diversis sexibus 'non bene conveniunt nec in una sede morantur'.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
