# Liber Primus 1.37-39

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.37-1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.37

[35] Homo ait: Tua satis idonea responsio videretur, si tantum mulieribus esset indultum ut in eis per bonos mores generis nobilitari posset infimitas. Sed quum non solum feminis sed etiam masculis morum probitas nobilitatem inducat, a tuo me forsitan minus recte repellis amore, quum et mei mores nobilitatis me forte virtute coruscant. [36] Noscas ergo primitus an morum me cultura destituat, et si meum inveneris genus ultra suam nobilitari naturam, nullatenus me debeas spe tui frustrare amoris. Magis enim morum congruit nobilitati ex morum nobilitate amantem sibi eligere quam altum sibi et incultum quaerere genus. [37] Immo et si aliquis reperiatur utraque nobilitate praeclarus, magis illius amor est eligendus qui sola morum nobilitate lustratur. Nam ille ab antiquo stipite maiorique parente sibi nobilitatem accipit et illam ab eis quasi ex quodam traduce sumpsit, a quibus sementivam traxit originem; iste vero ex ipso tantum suam habet nobilitatem et eam sibi a nullo stipite derivatam assumpsit, sed ex sola suae mentis optima dispositione retinuit ortam. [38] Magis ergo istius quam illius est nobilitas approbanda. Video enim quod ille rex maiori laude censetur vel praemio dignus, qui ex suis genitoribus modico regno assumpto infinitas postea sua virtuosa potentia nationes suae subiugaverit dicioni quam ille qui plura regna hereditario sibi iure transmissa penitus conservat illaesa. [39] Si ergo cognoscas me morum nobilitate gaudere, tuam me versus probitatem inclina et dona mihi spem saltem tui tam diu desiderati amoris, ut vivere possim; non enim est spes ulla salutis si de tuo me desperes amore.
[40] Mulier ait: Quamvis multa sis probitate laudandus, ego tamen iuvencula veterum horresco solatia.
[41] Homo ait: Senectus quidem res improbanda non est, quia pariter ad eam trahimur omnes unaque ad ipsam cunctos natura deducit, cui nemo resistere potest. Non enim potentiae valui divinae resistere, ut meam nativitatem contra suam differret provisionem tardiusque me produceret in lucem. [42] Ergo quod in meis tantum processi diebus, mihi nullatenus est adscribendum, et ideo in damnum mihi nequaquam cedere debet; immo amplius dico quod, si sapientia te ulla detentat, aetatis prolixitas magnum mihi est argumentum pro tuo lucrando amore, quia in tam tempore longo laudabilia multa peregi, urbanitates multas exercui, infinita quibus potui obsequia contuli, tot et alia bona feci quae temporis modico lapsu nullus agere potuisset, ideoque magnis sum meritis dignus et retributione maxima honorandus. [43] Et econtra, si vixissem tempore brevi, non essem tanto munere dignus, quia tempore modico bona fieri paucissima possunt. Eum autem qui plus servit et obsequia plura facit praemiis esse maioribus dignum quam qui pauciora laudabilia fecit, ex eo satis est manifestum quod tam in coelestis curia regis quam etiam principum terrenorum omnes cernimus iuris istius peritia censeri, ut qui plus servit maiora praemia ferat. [44] Haec autem dico non quasi asserendo me senectutis gloria decoratum, sed errorem istum a tuo volens depellere corde, hominem qui adolescentiae praeterivit aetatem ab amoris esse militia repellendum, quum vix in adolescentia reperiatur aliquis qui in cunctis variabilis et inconstans non exsistat. [45] Non enim ex corporis canitie recte deprehenditur ipsa senectus. Multos enim assidue videmus in minori positos aetate canescere multosque etiam in decrepito conspicimus senio et nulla canitie dealbari. Ergo magis ex corde quam ex pilo senectus ipsa deprehenditur.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
