# Liber Primus 1.40-41

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.40-1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.40

[46] Sed et si sit aliquis forte nimia iuventute detentus, tali fortassis contra eum mulier utetur obiectu: Non in te quidem illa perficitur aetas, qua digne possis amorem alicuius postulare prudentis; unde tua multum videtur arguenda temeritas, quod ea petis quibus penitus reperiris indignus. Multa enim debet probitate gaudere multisque ipsum beneficiis iuvari oportet, qui dominae probioris petit amorem. [47] Quae autem in te sint probitatis indicia vel quae te benefacta commendent videre non possum, nec alicuius relatione percepi propter quae tam grandia tua tam audacter petat improbitas. Si enim in amoris vellem exercitu militare, plures mecum viri assidua confabulatione loquuntur, qui multa strenuitate famae sunt et probitate decori, ex quibus mihi possem amorem eligere competentem. [48] Primo ergo, antequam petas, ea facere studeas quae petitis iudicentur digna muneribus.
[49] Homo ait: Nisi te crederem ista ludendo narrasse, vel ut mihi verecundiae ruborem induceres, dicerem tuam plurimum errare prudentiam. Profiteor etenim quod magnis sunt digna praeterita facta muneribus, verumtamen universis constat hominibus quod nullum in mundo bonum vel curialitas exercetur nisi ex amoris fonte derivetur. [50] Omnis ergo boni erit amor origo et causa. Cessante igitur causa eius de necessitate cessat effectus. Nullus ergo poterit homo facere bona nisi amoris suasione cogatur. Petitum itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare. [51] Magis enim ad tuam laudem pertinere cognosco si ex tua gratia tantum mihi amorem vel spem largiaris amoris, quam si eum mihi praeteritorum factorum remunerationem concedas; ibi enim quasi ex debito faceres, hic vero largitas pura versatur. [52] Praeterea, nonne maiori doctor est dignus honore vel laude, qui omnino discipulum imperitum sua facit doctrina prudentem, quam qui reddit doctum sua sapientia doctiorem? Novus ergo miles amoris ac in amore rudis te mihi peto magistram et tua doctrina plenius erudiri. [53] Magno enim tibi adscribetur honori si me rudem et indoctum tua feceris prudentia doctum. Rudes enim et indoctos tali decet amori servire, cuius industria incauta valeat obumbrari iuventus.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
