# Liber Primus 1.42-43

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.42-1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.42

[54] Mulier ait: Non recte in amore sapis, quum aperte videaris amoris regulas tuis sermonibus obviare. Nam amoris praecepto docemur ut qui plura bona facit, maiori debeat honore gaudere ac meritis pluribus adiuvari. Nam si tuos veros iudicemus esse sermones, suis actoribus benefacta nocebunt, et econtra aliis prodesse videbitur a beneficiis abstinuisse nullaque bona fecisse. [55] Sed dicis in hoc mea te velle disciplina doceri; hunc autem penitus recuso laborem, quia magis doctus videtur eligendus amator quam qui meo labore est docendus. Parisius igitur exspecta erudiri, non a muliere doceri, quia nimia videtur imperitia laborare qui rudis et indoctus prudentis et instructae feminae sibi quaerit amorem.
[56] Homo ait: Mirandum est quod dicis, et quod tam sophistice meos niteris sermones arguere. Nam quae proposui non recte intellexisse videris; quod enim superius enarravi magis ad tuam pertinere laudem, si ex tua gratia largiaris [et concedas] amorem quam si eum praeterita facta remunerando concedas, taliter intelligere debes, quod si duo sint quorum unus plurima bona fecit, alter vero nulla et in plena reperitur aetate et a benefactis habita opportunitate benefaciendi abstinuit, hic qui nulla bona fecit repellitur, et qui bona peregit est assumendus amator. [57] Sed si ponas qui nulla bona peregit in iuventute positum, in qua benefaciendi non habuit facultatem, in articulo isto iuvenis qui bona nulla peregit est eligendus amator, non quod magis sit dignus amari quam qui bona plurima fecit, sed quia maius inde bonum sequitur mundo. [58] Sicut enim magis ille quoque Rex coelestis super unius peccatoris gaudet conversione quam super nonaginta novem iustis, et hoc propter bonum quod sequitur inde, ita melius facit mulier si aliquem minus bonum per suam doctrinam aulae coniungat amoris suaque faciat probitate laudandum, quam si bonum aliquem faciat meliorem; id est, sicut est maius Deo lucrum super unius peccatoris conversione quam super nonaginta novem iustorum melioratione, ita maius fit mundo lucrum si quis non bonus probus efficiatur quam si alicuius boni probitas augmentetur. [59] Quod autem dixi eius qui nulla bona fecit amorem potius eligendum quam qui bona plurima peregit, hoc non in quarto gradu sed in tribus praecedentibus gradibus interpreteris amoris. Sed si forte horum te sermonum perturbet obscuritas, eorum tibi sententiam indicabo. [60] Ab antiquo quatuor sunt gradus in amore constituti distincti. Primus in spei datione consistit, secundus in osculi exhibitione, tertius in amplexus fruitione, quartus in totius personae concessione finitur. [61] Quod asserui ergo, si duo sint, quorum unus plurima alter vero nulla bona fecit, illius qui nulla bona fecit potius est eligendus amor, non intelligere debes in quarto gradu, id est in totius personae concessione, sed in primo, id est in spei largitione. [62] Nam si statim mulier velit quarti gradus amantem eligere sine deliberationis dilatione, potius eum qui plurima bona fecit quam qui nulla, sibi expedit amantem eligere; et hoc ideo quia de illius est bonitate secura, de istius vero nequaquam, et pro certis saepius non incaute relinquuntur incerta. [63] Sapientes tamen feminas non decet tam repentina quemquam concessione ditare, ut prioribus praetermissis gradibus ad quarti statim gradus prosiliant largitionem, sed ordine solent procedere tali. Debet enim primo spei uti largitione mulier, et si cognoverit amantem spei largitione accepta in bonis moribus augmentari, ad gradum mulier non vereatur devenire secundum. [64] Et sic gradatim usque ad quartum deveniat gradum, si ipsum hac re invenerit per omnia dignum. Si rationem quaeris cur in articulo praescripto iuvenis qui nulla bona fecit in primo gradu amandus eligitur, in alio vero articulo quarti gradus eligitur qui bona plurima fecit, ratio evidenter apparet, quia usque ad tertium gradum potest mulier retro sine blasmo abire; si vero in quarto gradu consolidavit amorem, non postea sine causa iustissima retro decet abire, et hoc non solum propter amoris confirmationem, quae quarto consuevit fieri gradu, sed etiam propter rem magnam quam in sua mulier est largita persona. Quid enim mulier maius dare potest quam si suam personam alieno disponat arbitrio?

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
