# Liber Primus 1.44-48

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.44-1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.44

[65] Quod autem dixisti te oneris evitandi causa velle magis amantem deligere doctum quam tuo labore docendum, satis in hoc tua videtur opinio reprobanda; dulcior enim cuilibet fructus sapere debet ex propria plantatione perceptus, quam qui ex aliena arbore assumitur, et carius habetur quod pluribus est laboribus acquisitum quam quod sollicitudine modica possidetur; nam 'Absque labore gravi non possunt magna parari'.
[66] Mulier ait: Si absque gravi labore magna parari non possunt, quum id quod postulas sit de maioribus unum, multis te oportet laboribus fatigari, ut ad quesita munera valeas pervenire.
[67] Homo ait: Omnes quas possum tibi refero grates, quod post labores multos amorem mihi tuum tam provide promisisti. Absit enim ut tantae probitatis feminae ego vel alius quilibet possit lucrari amorem nisi multis fuerit primo laboribus acquisitus. Non enim est verisimile mulierem tam prudentem amorem suum alicui repente concedere vel alicuius probi viri labores apud se permittere sine munere demorari. A bonae videtur rationis ordine deviare, si non benefacta suis actoribus debita commoda ferant.
B. Loquitur plebeius nobili
[68] Si plebeius sibi quaerat nobilis mulieris amorem, hoc poterit procedere modo. Si mulier quamvis nobilis simplex inveniatur tamen, ea per omnia possunt habere locum, quae in plebeii et plebeiae sunt dicta colloquio, eo excepto quod hic potest locum sibi commendatio sanguinis vindicare. [69] Si vero nobilis mulier fuerit sapiens et astuta, providenter caveat ipsius personae moderate insistere laudi. Nam si nobilem et prudentem feminam ultra modum suo voluerit sermone laudare, credet eum plenam sermonis facundiae copiam non habere vel adulatione falsa narrare ipsamque fatuam reputare. [70] Post prima igitur sermonis initia taliter ad amoris verba descendat. Si possem cor meum intra propriae voluntatis saepta recludere, multa forte sub silentio praeterirem quae me coactum oportet instanti sermone narrare. Cor namque meum acutis meam cogit calcaribus voluntatem extra suae naturae semitam divertendo vagari, et maiora petere quam sim narrare sufficiens. [71] Si amor tamen me cogit aliquid improvide vel minus sapienter proferre, vestra nobilitas rogo ut patienter sustineat et leni sermone me redarguat. Cognosco igitur manifeste quod amor non consuevit homines discretionis stilo discernere, sed omnes pariter angit in suo, id est, amoris exercitu militare, non excipiens formam, non genus, neque sexum neque sanguinis inaequalitatem distinguens, sed hoc solum discernens, an aliquis sit aptus ad amoris arma ferenda. [72] Res enim est amor quae ipsam imitatur naturam; ergo nec amantes ipsi aliter discernere debent hominum genera, quam amor suo discernit iudicio. Sicut igitur uniuscuiusque generis homines amor cogit accendi, ita et amantes non genera discernere debent sed hoc solum, an sit sauciatus amore qui petit amari. Hac ergo invincibili ratione munitus cuiuslibet mihi licet amorem mulieris eligere, si nullius mores me coinquinent pravitatis.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
