# Liber Primus 1.49-51

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.49-1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.49

[73] Si igitur mihi praestare velitis audientiam patienter, id solummodo postulare curabo quod nulla mihi poteritis iusta ratione negare. Sed si mea in aliquo verba vestram exacerbarent personam, et si contra me vestro vos aspero contendatis sermone tueri, hoc mihi esset intolerabile malum et omnium causa dolorum.
[74] Sciatis itaque quod a multis retro diebus amoris vestri me sagitta percussit, ipsumque vulnus totis sum viribus conatus abscondere, non quod insufficientem militem me credam amoris, sed quia vestrae altitudinis sapientiam pertimesco. Visus enim vestri aspectus adeo meum perterret ingenium mentemque perturbat quod eorum etiam quae mente attente conceperam penitus obliviosus exsisto. [75] Merito ergo meum studebam celare dolorem; quanto tamen magis meum conabar tegere vulnus, tanto magis mihi crescebat poena doloris. Tam diu tamen vulnus permansit absconsum, quam diu me dolor suis non potuit viribus superare. [76] Postquam vero sua virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et instantis doloris remedia cogitare. Vos quidem estis mei causa doloris et mortalis poenae remedium; meam namque simul cum morte vitam tenetis vestro pugno reclusam. [77] Si concesseritis postulata, vitam praestatis amissam et solatia multa vivendo; sed si ea mihi denegare velitis, erit mihi vita poena, quod gravius est quam subito incurrere mortem. Potius enim esset festinantem eligere mortem quam poenis tam gravibus assidue subiacere. Singula quidem quae meus animus narranda concepit vobis aperire non possum, sed Deus ipse novit quos sermones velit exprimere mutus.
[78] Ait mulier: Plurimum miror et miranda res est quod ad tantam rerum turbationem ipsa non deficiunt elementa, nec mundus corruit ipse. Si meae quidem nobilitatis ignoscere pudori non insisterem, acerrime tuos compesceret mea lingua sermones; quia tamen in nobilis ore nimis res esset inconcinna aspera contra quemlibet et inurbana verba proferre, patienter meus animus tolerat tua dicta vesana et suavi tibi respondet affatu. [79] Quis ergo tu es, qui tanta munera petis? Tua mihi satis patet forma, ac genus est manifestum. Sed ubi deprehendi maior audacia potest quam illius qui totius hebdomadae tractu variis mercimonii lucris toto mentis intendit affectu, septima suae quietis die quaerat amoris vacare muneribus eiusque dehonestare mandata et ordines in hominibus ab antiquo statutos confundere? [80] Non enim otiose vel sine causa fuit ab aevi primordio inter homines ordinum reperta distinctio, sed ut quisque intra generis saepta permaneat et per omnia sui ordinis finibus contentus exsistat, et ea quae maioris sunt ordinis stabilita natura sibi nullus usurpare praesumat, sed ipsa tanquam aliena relinquat. [81] Quis ergo tu es, qui tam antiqua conaris temerare statuta et sub amoris commento maiorum praecepta subvertere tuique generis tanta niteris praesumptione metas excedere? Nam si adeo mei sensus obliviosa manerem ut tua verba me cogerent his quae dicis annuere, cor tamen tuum non esset tam grandia tolerare sufficiens. [82] Numquid enim lacertiva avis perdicem vel fasianum sua potuit unquam superare virtute? Falcones igitur vel astures hanc decet capere praedam, non autem a milvorum pusillanimitate vexari. Tua igitur est multum fatuitas cohibenda, quod alti generis indignus tibi quaeris amantem. [83] Nec enim quod asseruisti ante tuam potest tueri sententiam. Dixisti etenim amorem non distinguere genera sed cunctos cogere ad amandum qui apti reperiuntur ad amoris arma ferenda, et quod amantes non debent aliter distinguere, sed hoc requirere solum, an sit sauciatus amore qui petit amari. [84] Sed sine omni contradictione profiteor quod amor indifferenter cogit amare, sed aliud quod sequitur, scilicet amantem non debere distinguere nisi an amet qui petit amari, non suscipio, quia penitus est falsitati subnixum. Nam si hoc esset, illa sibi verba locum vindicare non possent quibus fertur amor sua manu pensum inaequale gestare. [85] Huius hypotheticae consequenti destructo, e contrario tibi concluditur; ergo et meam sententiam in sua videbis firmitate durare. Sed et si forte narrare velis quod multi consueverunt audaci lingua proferre, amorem scilicet iniquum a cunctis debere iudicem nominari quum inaequalia pondera ferat, tali te responsione repello. Quamvis enim amor inaequalia pondera ferat, iustus tamen iudex poterit vere vocari. [86] Amor enim ponderis inaequalitate non utitur nisi iustissima causa cogente. Nam quum cerneret amor homines universos ex ipso instinctu cupidinis naturaliter in cuiuslibet alterius sexus personae libidinem provocari, turpe nimis putavit exemplum sua statim ex adverso tentoria ponere, ut eam cuius quaeritur amor statim compellat amare. Si hoc enim esset, quilibet horridus, hispidus, agriculturae deserviens vel in plateis publice pro cibo mendicans reginae sibi provocare posset amorem. [87] Sed ne unquam huiusmodi posset inconcinnitas vel rerum absurditas evenire, cuiuslibet generaliter personae amor commisit arbitrio, ut si velit amet eum qui petit amari, vel non amet si nolit amare. Sed et si hanc quam dicis regulam amor sine omni exceptione servaret illaesam, scilicet ut omnis semper, qui amat, ametur, alterius regulae cursui occurreret naturali. [88] Quilibet enim hominum alterius maioris ordinis libentius quam ordinis aequalis sive minoris sibi quaerere solet amantem, et ideo versa vice mulier, cuius petitur amor, propter regulam dictam et cursum naturae praefatum ordinis aequalis sive maioris libenter petit amorem, ne ab amoris regula generali inique videatur exempta. Apparet igitur ex his manifeste quod supervacuis laboras impendiis, et tuos postmodum cognosces in vanum emisisse labores.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
