# Liber Primus 1.52

Andreas Capellanus, Liber Primus, 1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.52

[89] Homo ait: Quod mihi benignum et suave praestitistis responsum, multum in hoc vestra probitas denotatur, quia vestrae voluistis naturae consulere, ac vestra verba generi convenire. Nihil enim magis generosae personae potest congruere laudibus quam si in suis dictis dulci sermone fruatur, et nulla videntur magis nobili contraire generi et sanguinis nobilitati detrahere quam aspera et inurbana verba proferre. [90] Quod autem dixistis meam faciem vobis esse cum genere manifestam, vehementer admiror quia vestram video in hoc errare prudentiam, quum illis videamini erratibus assentire, qui morum probitatem sine genere ac forma reiiciunt et formae venustatem ac sanguinem generosum sine omni probitate recipiunt. [91] Quod quam sit asserere grave ac difficile quamque narrare absurdum, illa vos edocet ratio manifesteque irrefragabili ratione demonstrat, quae dicit quod ex bonis tantum moribus et hominis probitate ac curialitatis fomite a primordio fuit orta nobilitas. Si homines igitur sola morum probitas nobilitatis meruit virtutibus decorare ac generositatis assumere nomen, errorem praedictum penitus deponere curate, et sola morum probitas compellat vos amare. [92] Illud autem, quod de mercimoniis in contumeliam est mihi a vobis obiectum, si attentis mea curaveritis verba auribus percipere, sine omni dubitatione cognoscetis nullo mihi posse de iure nocere. Nam quod mercimoniorum honorabilia lucra diligenter attendo, contendo proprio generi deservire, quia talia studeo meis actibus exercere quae meae possunt naturae congruere. [93] Et ex hoc murmura vulgi depellere curo, quod dicere consuevit: 'Talia quemque facere decet, quae genus pariter cum ordine quaerit.' Sed quod praedicta lucra improbe futuri intuitu cumulare non insisto, sed ea provide et largissime suo loco et tempore aliis dispensare contendo, in hoc meam morum et probitatis nobilitatem defendo. [94] Praeterea, si honestis et licitis non curem insistere lucris, obscura me detinebit inopia, et ideo nobilitatis opera exercere non potero, et sic mea morum nobilitas in solo et nudo verbo manebit, quae curialitas vel nobilitas ab hominibus nullatenus credi consuevit. [95] Immo si pauper et inops curialis largitatis sermone utatur, in hunc sibi modum vulgares illudunt: 'Homo iste, quia nulla possidet quae valeat hominibus exhibere, largitatem se iactat habere plenariam. Sed si aliquid possidet in orbe, talem se debet hominibus exhibere qualem suum genus et natura permittit. De nulla enim possidentium bona ratione procedit suam effuso sermone largitatem effundere.' [96] Sed et si sufficientem substantiam mihi adesse obiicias, adhuc meo generi honesta lucra defendo. Praeterea illud quod dixisti, quia quisque intra sui generis saepta debeat permanere et maioris ordinis amorem nullatenus postulare, diffiteri non possum. [97] Sed si me morum probitatis cultura perlustrat, intra nobilitatis me credo moenia constitutum et vera generis coruscare virtute, et sic me morum probitas intra nobilitatis ordinem facit esse repositum; et ideo nulla potest reputari praesumptio, si ex nobilitate mihi quaeram amorem eligere; magis enim ex moribus quam ex sanguine deprehenditur cuiusque nobilitas. [98] Dixisti etiam quod, etsi meis te possem verbis allicere ut meae voluntati condescenderes, cor tamen meum non esset tam grandia tolerare sufficiens. Sed stultus est ille miles qui talia sibi quaerit arma ferenda, quae sui non possit corporis tolerare compages, nullusque sibi eligat talem equum appetere qui suis non valeat regi vel gubernari virtutibus; tales enim plebis sunt subiecti derisui. [99] Concedo ergo, quia valde sunt quae postulo grandia; si me igitur ad id quod peto percipiendum minus sufficientem recogitas, id concedat gratia tua quod sine vulgi potest rumoribus exhiberi, et si me indignum omnino reppereris, tuo et cuiusvis alterius me facias patere derisui. Fiduciam tamen gero plenariam quod illa eadem mei cordis magnanimitas quae me cogit tam grandia petere, si ea mihi concesserit tua gratia, in perpetuum ipsa mihi parta tuebitur. [100] Sed nec obstare potest illud quod de milvo et lacertiva mihi ave dixisti. Nam falcones, astures et accipitres sola facit audacia caros. Videmus enim quandoque falcones de genere levium magnos fasianos et perdices sua detinere virtute; nam a cane non magno saepe tenetur aper. Et econtra multos aspicimus nobiles et marinos falcones vilissimos pertimescere passeres et a lacertiva saepe ave fugari. [101] Si ergo milvus et lacertiva avis arditus reperitur et audax et a suis degenerare parentibus, asturnina et falconina est dignus pertica honorari et militari laeva deferri. Si me igitur noveris a meis degenerare parentibus, non contumeliosa milvi appellatione vocandus reperior, sed honorabili falconis vocabulo nuncupandus exsisto. [102] Nec tibi vilescat apud quemcunque reperta probitas, quum ex pungentibus rosas spinis colligimus ortas, et in vilis materiae vasculo aurum repertum sua non possit pretiositate privari. [103] Illud quod dixi, neminem debere distinguere nisi an sit sauciatus amore qui petit amari, ex tua manifeste responsione cognovi te non recte intellexisse; verbi enim generalitas tibi induxit obscuritatem. Nam quod dixi amantem non debere distinguere, ita recipias quia non debet, cuius postulatur amor, distinguere utrum de nobili an de ignobili sit genere ortus qui petit amari; debet tantum distinguere utrum bonis moribus et an sit multa probitate decoratus. [104] Ergo bene illa sibi possunt verba locum vindicare: amor quandoque inaequale pensum solet sua manu gestare. Sed quamvis verum sit amorem quandoque inaequalia pondera ferre, eius tamen non potest iniustitiae imputari; sufficit enim, si amor alterum amantium sui roris pertingat afflatu et ex suae plenitudinis fonte initia praestet amandi. [105] Nam altero amantium amoris sagitta pertacto non immerito alter proprio servatur arbitrio, ut, si ea fecerit quae bene placita inveniantur amori, magnis ab eo sit dignus honorari muneribus multisque in plebe laudibus efferendus, si vero eius voluntati contraria, contraria debet munera ferre. Ideo ergo amor in arbitrio posuit amantis, ut quum amatur et ipsa si velit amet, si vero nolit non cogatur amare, quia maioribus censetur meritis dignus qui bona sponte peregit quam qui ea coactus exercuit. [106] Et hoc ad instar coelestis regis creditur esse indultum, qui boni et mali percepta notitia quemque hominum proprio relinquit arbitrio, bene quidem agentibus ineffabilia praemia pollicendo, mala vero operantibus poenas intolerabiles comminando. Debet ergo mulier diligenti animo investigare an sit dignus amari qui petit amari, et si ipsum dignum omnino invenerit, nullatenus eum suo debet amore frustrare, nisi forte sit alterius amore ligata. Si alterius igitur non es obligata amori, nulla te poterit ratio excusare.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
