Latin
Lines 1.56-1.60
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.56-60
Not analysed yet
[114] Homo ait: Quamvis tuus me sermo depellat, quam diu tamen vixero a tui amoris proposito non recedam, quia etsi meae cogitationis fructum non sim percepturus spes tamen sola, quam ex mei ipsius cordis mera liberalitate assumpsi, meum faciet corpus tranquillam ducere vitam, et subsequenter forte Deus mei doloris tuae menti inseret remedium.
[115] Mulier ait: Tuo Deus labori digna praemia ferat.
Homo ait: Hoc solum verbum mihi spem indicat fructuosam, sed et ego Deum rogo ut semper tibi sit meae cura salutis, et mea vela quietis portum inveniant.
C. Loquitur plebeius nobiliori feminae
[116] Si plebeius nobilioris quaerat amori coniungi, multa ipsum oportet nobilitate gaudere. Nam ut plebeius nobilioris feminae dignus inveniatur amore, innumerabilibus oportet eum bonis abundare, convenitque ut infinita ipsum benefacta extollant. [117] Verecundum namque nimis nobili videtur mulieri exsistere et in eius plurimum contumeliam redundare, si inferioris ordinis sibi deposcat amorem, superiori et medio praetermissis ordinibus, nisi morum probitas supereffluente valeat penso nobilitatis compensationem inducere. Nec enim apud quoscunque prudentes verisimile potest videri in inferiori hominum ordine probos reperiri et bonos et tam alti generis dignos amore, et in duobus superioribus neminem dignum reperiri ordinibus, sed omnes tanquam reprobos propulsari. [118] Et hoc generalis tradit tibi regula logicorum quae dicit: si quod magis videtur inesse non inest, nec quod minus creditur adesse. Multa ergo nobilitate debet nobiles omnes et nobiliores plebeius excedere, ut a nobiliori femina mereatur amari. [119] Nam et quantumcunque probus ex plebe aliquis inveniatur, absonum videtur nimis et inter ipsos vulgares pro maximo reputatur occasu atque descensu, si comitissa vel marchionissa vel aequalis vel maioris ordinis femina suo plebeium adnectat amori. Prima namque facie praesumitur exinde nimia voluptatis abundantia, quam per omnia reprobandam infra demonstrabimus, nisi publica de plebeio probitatis fama praedictam auferat suspicionem. [120] Quid ergo? Numquid non decet nobilioris mulierem ordinis suum plebeio largiri amorem, si eum per omnia studiosum invenerit? Respondeo: si in superioribus quis dignior vel aeque dignus reperiatur ordinibus, ille potius est in amore quaerendus; si vero nullus in eis inveniatur ordinibus, non est abiiciendus plebeius. [121] Multis tamen oportet experimentis examinari eius constantiam, antequam spem amoris consequi mereatur largitam. Nam quod ultra cuiusque noscitur pervenire naturam, modica solet aura dissolvi et brevi momento durare. [122] Nam inter lacertivas fertur aves nasci quandoque quasdam, quae sua virtute vel ferocitate perdices capiunt; sed, quia istud ultra ipsarum noscitur pervenire naturam, fertur quod in eis nisi usque ad annum ab earum computandum nativitate haec non possit durare ferocitas. [123] Post multam ergo probationem, si dignus inveniatur, eligi in amore potest a nobiliori muliere plebeius, et eisdem omnibus possunt ad invicem inter se uti faminibus quae supra in plebeii et nobilis mulieris sunt dicta colloquio. Potest etiam hoc alio uti sermone plebeius: