# Liber Primus 1.61-62

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.61-1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.61

[124] Vestrae personae multum insistere laudibus nullatenus expedire videtur; per diversas namque mundi partes vestra probitas resonat atque venustas. Praeterea callidi videntur blandimenti obtinere commentum laudes in aspectu laudati prolatae. [125] Est igitur meum ad praesens propositum et principalis intentio, quae me ad vos venire suasit, me et mea vobis offerre servitia vobisque supplicare attente, ut ea dignetur suscipere gratia vestra; coelestemque obsecro Deum, ut ea ex gratia sua mihi facere largiatur quae vestrae per omnia sint placita voluntati. [126] Firma namque in meo corde et stabilita conceptio est, nedum vobis sed pro vobis obsequia omnibus exhibere et humili animo placitoque servire. Spem namque gero plenariam quod nunquam apud vos permanere posset meus [animus] sine fructus dulcedine labor. [127] Si mea namque inveniretur infructifera sollicitudo, post multas me oporteret fluctuationes atque procellas mortis subire naufragium, nisi forte spe meus animus quamvis fallaci regatur. Nam spes sola, quamvis animo sit indulta fallenti, sustentationis mihi posset ancoram conservare illaesam.
[128] Mulier ait: Nec tua nec cuiusque alterius meus disposuit animus obsequia recusare vel susceptis decentibus non respondere muneribus. Qui enim servitia recusat oblata recipere, offerentem nimio rubore conturbat et se ipsum indicat avaritiae vitio contineri. Qui ergo aliis libenter sua largitur obsequia, non incompetenter ab aliis oblata recipit beneficia. [129] Tu tamen aliorsum tendis, et aliud venari videris quam sis capere dignus; nam ut tui videntur indicare sermones, a me petis amari. Ego autem amare fugio maxime hominem tertio mihi gradu inferiorem constitutum, licet infinita sis alias probitate decoratus. [130] Sed dicis solam mei spem concessam amoris tibi sufficere ad mortis evitanda pericula; ego autem in hunc tibi modum respondeo: dico enim quod ex eo solo, quod me fraudis dicis et mendacii habere calliditatem, ostendis te eiusdem erroris contagio maculari et aliud in corde retinere conceptum aliudque fallaci lingua proferre. [131] Merito ergo es ab amoris gremio repellendus, quia varii et mendaces intra palatii amoris solium introire non debent. Praeterea mihi suadere videris ut propriam curem negligere famam, quod est priore deterius. Nihil enim nobili est probrosius mulieri quam de se ipsa non exspectare promissa et spem frustrare largitam suoque sermone fallere egentem. [132] Hoc videtur illis mulieribus convenire quae meretricio more versantur, et quae muneris gratia amoris nituntur mandata subvertere et ob lucrum eius dehonestare militiam. Tuum ergo non videtur sanum consilium, postquam ex eo tot imminent pericula graviora.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
