# Liber Primus 1.63-64

Andreas Capellanus, Liber Primus, Lines 1.63-1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-capellanus/liber-primus/1.63

[133] Homo ait: Fateor quod amari posco, quia dulcior quam sit in orbe vita est in amore vivere. Sed verba vestra manifeste demonstrant quod me recusatis amare et hoc propter inferioris ordinis vilitatem, quamvis in multa constituar probitate. [134] Quibus ego sic respondeo, quia meum genus in mea non potuit persona propriis finibus contineri, instinctu quidem istud cooperante naturae. Quum ergo natura ipsa noluit mihi certos ordinis terminos stabiliri nec sublimiorum ordinum mihi voluit claudere fores, si morum non obstet improbitas, unde vos mihi praesumitis certos praefingere fines et ordinum me iugo subiicere? [135] Nam antiquitus illa ordinum reperta distinctio non nisi illis fuit imposita solis qui praetaxato sibi ordine reperiuntur indigni, vel qui proprium ordinem servant, maiori vero digni nullatenus inveniuntur. Et hoc ad eius assero similitudinem quod in theologica invenitur exaratum scriptura, quae dicit legem non esse positam iusto sed peccare volentibus. [136] Praedicta ergo ordinis antiqua distinctio non prohibet me in quorumlibet maiorum militiam numerari vel maioris ordinis praemia postulare, dum tamen nihil possit aliquis meis iuste obiicere moribus. [137] Praeterea, quod asserui spem quamvis ingeniose largitam mihi sufficere ad causam mortis declinandam, non istud enarravi quasi vestrae volens gloriosae famae detrahere, vel quod ullius contra vos sim fraudis maculae conscius, sed ut vobis aperta ratione monstrarem quanta vobis affectione adnector, quantumque carum haberem vestrum ad plenum mihi tributum amorem, ut mei vobis amoris nota immensitate sic saltem vestrum facilius animum inclinetis.
[138] Mulier ait: Quamvis probitas possit nobilitare plebeium, ei tamen ordinem mutare non potest, ut plebeius procer efficiatur sive vavassor, nisi per principis ei forsan potentiam tribuatur, qui potest quibuslibet bonis moribus nobilitatem adiungere. Merito ergo tibi denegatur ad amorem comitissae processus. [139] Praeterea spes te nimium comitissae decepit, quum audacter falsa in eius non erubuisti aspectu proferre. Nam in numero te contendis militantium nominare, et in te multa ad militandum nociva et contraria cerno. [140] Quum enim milites ex sua natura subtiles debeant suras habere atque prolixas modicumque pedem quasi artificio quodam per singulas dimensiones inaequaliter pertractum, tuas in contrario suras aspicio grossas rotundeque intensas brevique tractu finiri, pedesve prolixos per singulas dimensiones equaliter et in immensum protractos.

---

Andreas Capellanus, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/capellanus/capellanus1.html.
