Latin
Lines 1.67-1.69
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.67-69
Not analysed yet
[146] Homo ait: Vestris omnimoda videtur urbanitas contineri sermonibus, quibus tam evidenter curatis in cunctis mihi laudabilibus actibus suadere. Ideoque quum videam vos omnino in amoris arte instructam, vestram in amore deposco doctrinam ut me scilicet docere dignetur gratia vestra quae sint ea quae exiguntur in amore praecipua, id est, quae constituant hominem amore dignissimum, quia, quum instructus fuero, nullius me poterit erroris obumbrare defensio vel occasio excusare. [147] Quum enim omnis ex amoris rivuli plenitudine procedat urbanitas, eoque magistro omni benefacto praestetur initium omnisque exitus bonitatis peragatur, et usque modo expers sim et ignarus amoris inventus, non est mirandum si ab eius inveniar alienus effectu et eius instanter petam praecepta doceri, quia quod quis toto mentis scire cupit affectu, improba solet petitione deposcere avidaque mente suscipere.
[148] Mulier ait: Ordinem videris et cursum turbare naturae, quod primo petis amari, et ipse postmodum probas te modis omnibus indignum amari, quum velut indoctus in amoris petis disciplina doceri. Quia tamen turpe nimis videtur exemplum et ab avaritiae stimulis derivari, si minus eruditis quum postulant edoceri sua periti documenta negarent, nostrae siquidem doctrinae mereberis largitatem. Et si nostra curaveris diligenter verba percipere, super eo quod postulas edoctus abibis.
[149] Qui vult ergo dignus haberi in amoris exercitu militare, nulla ipsum convenit avaritia detineri, sed nimia largitate pollere; largitatem quippe omnibus porrigere debet quibus potest. Et, quum viderit esse necessarium maxime(e) nobilibus et probitate decoratis, et ubi perpenderit suam opportunam esse alicui largitatem, non debet exspectare petitoris instantiam. Nam res cuiuscunque concessa petitione cara videtur emptione quaesita. [150] Sed si instans largiendae rei ita non valeat ab ipso opportunitas deprehendi, rem opportunam petenti tam gratanti deferat animo, ut gratius in suo corde acceptiusque residere appareat rem amico esse largitam quam si eiusdem rei possessioni accumberet. Sed et si viderit pauperes esurire et eis alimenta praestiterit, magna curialitas atque largitas reputatur. [151] Sed si dominum habet, debitam ei debet reverentiam praestare. Et Deum vel sanctos suos nullo debet blasphemare sermone; humilem se debet omnibus exhibere et cunctis servire paratus adesse. Hominum nulli debet suis dictis detrahere, quia maledici intra curialitatis non possunt limina permanere. [152] Malos non debet suo laudare mendacio, secretis tamen eos debet si potest correptionibus emendare. Sed et, si incorrigibiles omnino eos notaverit permanere, tanquam contumaces eos expedit a suo comitatu depellere, ne erroris merito valeat fautor et socius deputari. [153] Nullarum maxime miserabilium personarum debet illusor exsistere, litigiosus vel ad rixas faciendas promptus esse non debet, sed, prout possibile est, iurgiorum ipsum convenit sedatorem exsistere. Modico risu in mulierum utatur aspectu, quia iuxta Salomonis eloquium stultitiam videtur risus nimius indicare, et stultos quidem omnes vel minus sapientes viros astutae consuerunt mulieres abiicere atque contemnere pulchreve satis eludere. [154] In amoris namque gubernatione prudentia grandis exigitur, et omnium in ea requiritur industria artium. Magnatum debet coetum frequentare magnasque curias visitare. Moderate debet taxillorum deservire ministeriis. Magna debet antiquorum libenter gesta recolere atque asserere. [155] Animosus debet esse in proelio et contra inimicos arditus, sapiens, cautus et ingeniosus. Plurium non debet simul mulierum esse amator, sed pro una omnium debet feminarum servitor exsistere atque devotus. [156] Corporis cultui moderate debet insistere et sapientem atque tractabilem et suavem se omnibus demonstrare, licet quidam credant se plurimum mulieri complacere, si stulta quasi vesana proferant verba suisque se valeant gestibus hominibus demonstrare dementes. [157] Praeterea mendacibus non debet uti faminibus; sed et cavere debet, ne nimis effuso sermone utatur vel nimio teneatur silentio. Item neminem debet veloci et repenti promissione ditare, quia reddere tardus erit hilaris [enim] promissor, et audax ad promissa parum credulitatis habet. [158] Si probus aliquis in eum suam conferre largitatem cupiat, hilari eam debet suscipere facie et nullo modo recusare, nisi forte largitor eam sibi credebat opportunam, quum non esset. Tunc enim taliter recusare potest: 'res ista quum ad praesens mihi non sit opportuna, eam donatam habeo, vobisque relinquo, ut, quantum placuerit, ipsam meo nomine servetis.' [159] Sed et turpia verba suo non debet ore proferre, gravia delicta et maxime notoria debet evitare. Neminem debet falsa promissione frustrare, quia pollicitis dives quilibet esse potest. Si quis eum falsa promissione deceperit vel minus erga eum curialis exstiterit, non debet ipsum suo dehonestare sermone, sed econtra bona sibi retribuat et in cunctis praestet obsequia, et sic prudenter eum coget suam agnoscere culpam. Hospitalem se cunctis debet praestare libenter. [160] Contra Dei clericos vel monachos sive contra religiosae domus quamque personam iniuriosa non debet vel turpia sive irrisoria verba proferre, sed eis totis viribus totaque mente eius gratia, cuius funguntur officio, semper et ubique debitum honorem impendere. [161] Ecclesiae frequenter debet limina visitare ibique assidue officia celebrantes libenter audire divina, licet quidam fatuissime credant se satis mulieribus placere si ecclesiastica cuncta despiciant. Suis in omnibus veridicus debet esse sermonibus, nullius hominis gloriae invidus permanere. His tibi breviter et in summa notatis, si attentis ea tuis auribus percepisti et factis exercere curaveris, dignus invenieris in amoris curia perstare.